PL 41, col. 477

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: City of God 16.1 · City of God 16.2 · City of God 16.0

filiis totidemque nuribus suis meruit per arcam a
vastatione diluvii liberari, non invenimus usque ad
Abraham cujusquam pietatem evidenti divino eloquio
praedicatam, nisi quod Noe duos filios suos Sem et
Japhet prophetica benedictione commendat, intuens
et praevidens quod longe fuerat post futurum. Unde
factum est etiam illud, ut filium suum medium, hoc
est primogenito minorem ultimoque majorem, qui
peccaverat in patrem, non in ipso, sed in filio ejus
suo nepote malediceret his verbis: Maledictus Chanaan
puer, famulus erit fratribus suis. Chanaan porro
natus fuerat ex Cham, qui patris dormientis nec
texerat, sed potius prodiderat nuditatem.
Unde etiam
quod secutus adjungit benedictionem duorum maximi
et minimi filiorum, dicens: Benedictus Dominus Deus
Sem, et erit Chanaan puer illius; laetificet Deus Japhet,
et habitet in domibus Sem [(Gen. IX, 25-27)]
: sicut
ipsa ejusdem Noe et vineae plantatio, et ex ejus
fructu inebriatio, et dormientis nudatio, et quae ibi
caetera facta atque conscripta sunt, propheticis sunt
gravidata sensibus et velata tegminibus.
CAPUT II.-- Quid in filiis Noe prophetice fuerit praefiguratum.
1.
Sed nunc rerum effectu jam in posteris consecuto,
quae operta fuerant, satis aperta sunt. Quis enim
haec diligenter et intelligenter advertens, non agnoscat
in Christo? Sem quippe, de cujus semine in carne natus
est Christus, interpretatur Nominatus. Quid autem
nominatius Christo, cujus nomen ubique jam fragrat,
ita ut in Cantico canticorum, etiam ipsa praecinente
prophetia, unguento comparetur effuso [(Cantic. 1, 2)] :
in cujus domibus, id est ecclesiis, habitat gentium
latitudo? Nam Japheth Latitudo interpretatur. Cham
porro, quod interpretatur Calidus, medius Noe filius,
tanquam se ab utroque discernens et inter utrumque
remanens, nec in primitiis Israelitarum, nec in plenitudine
Gentium, quid significat nisi haereticorum genus
calidum, non spiritu sapientiae, sed impatientiae, quo solent
haereticorum fervere praecordia, et pacem perturbare
sanctorum? Sed haec in usum cedunt proficientium,
juxta illud Apostoli: Oportet et haereses esse,
ut probati manifesti fiant in vobis [(I Cor, XI, 19)]
. Unde
etiam scriptum est, Filius eruditus sapiens erit, imprudente
autem ministro utetur [(Prov. X, 4, apud LXX)]
. Multa
quippe ad fidem catholicam pertinentia, dum haereticorum
calida inquietudine exagitantur, ut adversus
eos defendi possint, et considerantur diligentius, et
intelliguntur clarius, et instantius praedicantur: et ab
adversario mota quaestio, discendi existit occasio.
Quamvis non solum qui sunt apertissime separati,
verum etiam omnes qui christiano vocabulo gloriantur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.