PL 41, col. 744

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: City of God 21.26

ei qui aedificavit, erit aedificatio ista damnosa; quia
non habebit quod superaedificavit, et eorum amissione
cruciabitur, quibus fruendo utique laetabatur. Sed per
hunc ignem salvus erit merito fundamenti, quia etsi
utrum id, an Christum habere mallet, a persecutore
proponeretur, illud Christo non praeponeretur. Vide
in Apostoli verbis hominem aedificantem super fundamentum
aurum, argentum, lapides pretiosos: Qui sine uxore est,
inquit, cogitat quae sunt Dei, quomodo
placeat Deo. Vide alium aedificantem ligna, fenum,
stipulam: Qui autem matrimonio junctus est, inquit, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uxori [(I Cor. VII, 32, 33)]
.
Uniuscujusque opus manifestabitur:
dies enim declarabit; dies utique tribulationis:
quoniam in igne, inquit, revelabitur [(Id. III,
13)]
. Eamdem tribulationem ignem vocat, sicut alibi
legitur, Vasa figuli probat fornax, et homines justos
tentatio tribulationis [(Eccli. XXVII, 6)]
. Et, Uniuscujusque
opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus permanserit
(permanet enim quod quisque cogitat quae
sunt Dei, quomodo placeat Deo), quod superaedificavit,
mercedem accipiet: id est, unde cogitavit, hoc sumet. Si cujus
autem opus arserit, damnum patietur:
quoniam quod dilexerat, non habebit. Ipse autem salvus
erit; quia nulla eum tribulatio ab illius fundamenti
stabilitate movit: sic tamen quasi per ignem [(I
Cor. III, 13-15)]
. Quod enim sine illiciente amore non
habuit, sine urente dolore non perdit. Ecce, quantum
mihi videtur, inventus est ignis, qui nullum eorum
damnet, sed unum ditet, alterum damnificet,
ambos probet.
3.
Si autem ignem illum isto loco voluerimus accipere,
de quo Dominus dicet sinistris, Discedite a me,
maledicti, in ignem aeternum [(Matth. XXV, 41)]
; ut in
eis etiam isti esse credantur, qui aedificant super
fundamentum ligna, fenum, stipulam, eosque ex illo
igne post tempus pro malis meritis impertitum liberet
boni meritum fundamenti: quid arbitrabimur dextros
quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, possidete
paratum vobis regnum [(Ibid., 34)]
, nisi eos qui aedificaverunt
super fundamentum aurum, argentum,
lapides pretiosos? Sed in illum ignem, de quo dictum
est, sic tamen quasi per ignem, si hoc modo est intelligendus,
utrique mittendi sunt, et dextri scilicet, et
sinistri. Illo quippe igne utrique probandi sunt, de
quo dictum est, Dies enim declarabit, quoniam in igne
revelabitur, et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit [(I Cor. III, 13)]
.
Si ergo utrumque probabit ignis,
ut si cujus opus permanserit, id est, non fuerit igne
consumptum, quod superaedificavit, mercedem accipiat;
si cujus autem opus arserit, damnum patiatur:
profecto non est ipse aeternus ille ignis. In illum
enim soli sinistri novissima et perpetua damnatione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.