PL 41, col. 745

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: City of God 21.26

mittentur, iste autem dextros probat. Sed alios eorum
sic probat, ut aedificium quod super Christum fundamentum
ab eis invenerit esse constructum, non
exurat atque consumat: alios autem aliter, id est, ut
quod superaedificaverunt, ardeat, damnumque inde
patiantur; salvi fiant autem, quoniam Christum in fundamento
stabiliter positum praecellenti charitate tenuerunt.
Si autem salvi fient, profecto et ad dexteram
stabunt, et cum caeteris audient, Venite, benedicti Patris
mei, possidete paratum vobis regnum: non ad sinistram,
ubi illi erunt, qui salvi non erunt, et ideo
audient, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum.
Nemo quippe ab illo igne salvabitur, quia in supplicium
aeternum ibunt illi omnes [(Matth. XXV, 46)] , ubi
vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur [(Isai. LXVI, 24)] ,
quo cruciabuntur die ac nocte
in saecula saeculorum [(Apoc. XX, 10)] .
4.
Post istius sane corporis mortem, donec ad illum
veniatur, qui post resurrectionem corporum futurus
est damnationis et remunerationis ultimus dies,
si hoc temporis intervallo spiritus defunctorum ejusmodi
ignem dicuntur perpeti, quem non sentiant illi
qui non habuerunt tales mores et amores in hujus
corporis vita, ut eorum ligna, fenum, stipula consumatur;
alii vero sentiant qui ejusmodi secum aedificia
portaverunt, sive ibi tantum, sive et hic et ibi,
sive ideo hic ut non ibi, saecularia, quamvis a damnatione
venialia concremantem ignem transitoriae
tribulationis inveniant, non redarguo, quia forsitan
verum est. Potest quippe ad istam tribulationem
pertinere etiam ipsa mors carnis, quae de peccati
primi perpetratione concepta est, ut secundum cujusque
aedificium tempus quod eam sequitur ab unoquoque
sentiatur. Persecutiones quoque quibus martyres
coronati sunt, et quas patiuntur quicumque
Christiani, probant utraque aedificia velut ignis, et
alia consumunt cum ipsis aedificatoribus, si Christum
in eis non inveniunt fundamentum; alia sine ipsis,
si inveniunt, quia, licet cum damno, salvi erunt ipsi:
alia vero non consumunt, quia talia reperiunt quae
maneant in aeternum. Erit etiam in fine saeculi tribulatio
tempore Antichristi, qualis nunquam antea
fuit. Quam multa erunt tunc aedificia, sive aurea, sive
fenea super optimum fundamentum, quod est Christus
Jesus, ut ignis ille probet utraque, et de aliis
gaudium, de aliis inferat damnum; neutros tamen
perdat in quibus haec inveniet, propter stabile fundamentum.
Quicumque autem, non dico uxorem, cujus
etiam commixtione carnis ad carnalem utitur voluptatem,
sed ipsa quae ab hujusmodi delectationibus
aliena sunt nomina pietatis, humano more carnaliter
diligendo Christo anteponit, non eum habet in fundamento,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.