PL 41, col. 762

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: City of God 22.8 · City of God 22.0

necessitate constricto, nisi ut adhiberet Alexandrinum
quemdam, qui tunc chirurgus mirabilis habebatur,
ut ipse faceret quod ab illis fieri nolebat iratus. Sed
posteaquam venit ille, laboremque illorum in cicatricibus
sicut artifex vidit, boni viri functus officio,
persuasit homini ut illi potius qui in eo tantum laboraverant,
quantum ipse inspiciens mirabatur, curationis
suae fine fruerentur, adjiciens quod revera nisi
sectus esset, salvus esse non posset; sed valde abhorrere
a suis moribus, ut hominibus quorum artificiosissimam
operam, industriam, diligentiam admirans
in cicatricibus ejus videret, propter exiguum quod
remansit, palmam tanti laboris auferret. Redditi
sunt animo ejus, et placuit ut eodem Alexandrino
assistente ipsi sinum illum ferro, qui jam consensu
omnium aliter insanabilis putabatur, aperirent. Quae
res dilata est in consequentem diem. Sed cum abiissent
illi, ex moerore nimio domini tantus est in domo
illa exortus dolor, ut tanquam funeris planctus vix
comprimeretur a nobis. Visitabant eum quotidie sancti
viri, episcopus tunc Uzalensis, beatae memoriae
Saturninus, et presbyter Gelosus, ac diaconi Carthaginensis
Ecclesiae: in quibus erat, et ex quibus
solus est nunc in rebus humanis, jam episcopus cum
honore a nobis debito nominandus Aurelius, cum
quo recordantes mirabilia opera Dei, de hac re saepe
collocuti sumus, eumque valde meminisse, quod
commemoramus, invenimus. Qui cum eum, sicut
solebant, vespere visitarent, rogavit eos miserabilibus
lacrymis, ut mane dignarentur esse praesentes
suo funeri potius quam dolori. Tantus enim eum metus
ex prioribus invaserat poenis, ut se inter medicorum
manus non dubitaret esse moriturum. Consolati
sunt eum illi, et hortati ut in Deo fideret, ejusque
voluntatem viriliter ferret. Inde ad orationem ingressi
sumus: ubi nobis ex more genua figentibus, atque
incumbentibus terrae, ille se ita projecit, tanquam
fuisset aliquo graviter impellente prostratus, et coepit
orare: quibus modis, quo affectu, quo motu animi, quo
fluvio lacrymarum, quibus gemitibus atque singultibus
succutientibus omnia membra ejus et pene intercludentibus
spiritum, quis ullis explicet verbis? Utrum
orarent alii, nec in haec eorum averteretur intentio,
nesciebam. Ego tamen prorsus orare non poteram: hoc
tantummodo breviter in corde meo dixi, Domine,
quas tuorum preces exaudis, si has non exaudis?
Nihil enim mihi videbatur addi jam posse, nisi ut
exspiraret orando. Surreximus, et accepta ab Episcopo
benedictione discessimus; rogante illo ut mane
adessent, illis ut aequo animo esset hortantibus. Illuxit
dies qui metuebatur, aderant servi Dei, sicut se
adfuturos esse promiserant: ingressi sunt medici,
parantur omnia quae hora illa poscebat, tremenda
ferramenta proferuntur, attonitis suspensisque omnibus.
Eis autem quorum erat major auctoritas, defectum
animi ejus consolando erigentibus, ad manus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.