PL 41, col. 768
De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: City of God 22.8 · City of God 22.0
19.
Itemque apud nos vir tribunitius Eleusinus
super memoriam Martyris, quae in suburbano ejus
est, aegritudine exanimatum posuit infantulum filium:
et post orationem, quam cum multis lacrymis ibi fudit,
viventem levavit.
20.
Quid faciam? Urget hujus operis implendi
promissio, ut non hic possim omnia commemorare
quae scio: et procul dubio plerique nostrorum, cum
haec legent, dolebunt me tam multa praetermisisse,
quae utique mecum sciunt. Quos jam nunc, ut ignoscant,
rogo; et cogitent quam prolixi laboris sit facere,
quod me hic non facere suscepti operis necessitas
cogit. Si enim miracula sanitatum, ut alia taceam,
ea tantummodo velim scribere, quae per hunc
martyrem, id est, gloriosissimum Stephanum, facta
sunt in colonia Calamensi, et in nostra, plurimi conficiendi
sunt libri: nec tamen omnia colligi poterunt,
sed tantum de quibus libelli dati sunt, qui recitarentur
in populis. Id namque fieri voluimus, cum videremus
antiquis similia divinarum signa virtutum
etiam nostris temporibus frequentari; et ea non debere
multorum notitiae deperire. Nondum est autem
biennium, ex quo apud Hipponem Regium coepit esse
ista memoria, et multis, quod nobis certissimum
est, non datis libellis, de iis quae mirabiliter facta
sunt, illi ipsi qui dati sunt ad septuaginta ferme numerum
pervenerant, quando ista conscripsi. Calamae
vero, ubi et ipsa memoria prius esse coepit, et crebrius
dantur, incomparabili multitudine superant.
21.
Uzali etiam, quae colonia Uticae vicina est,
multa praeclara per eumdem Martyrem facta cognovimus:
cujus ibi memoria longe prius quam apud
nos, ab episcopo Evodio constituta est. Sed libellorum
dandorum ibi consuetudo non est, vel potius
non fuit: nam fortasse nunc esse jam coepit. Cum
enim nuper illic essemus, Petroniam, clarissimam
feminam, quae ibi mirabiliter ex magno atque diuturno,
in quo medicorum adjutoria cuncta defecerant,
languore sanata est, hortati sumus volente supradicto.