PL 41, col. 769
De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: City of God 22.8 · City of God 22.0
loci episcopo, ut libellum daret, qui recitaretur in
populo; et obedientissime paruit. In quo posuit
etiam, quod hic reticere non possum, quamvis ad ea
quae hoc opus urgent, festinare compellar. A quodam
Judaeo dixit sibi fuisse persuasum, ut annulum capillatio
cingulo insereret, quod sub omni veste ad
nuda corporis cingeretur: qui annulus haberet sub
gemma lapidem in renibus inventum bovis. Hoc alligata
quasi remedio ad sancti Martyris limina veniebat.
Sed profecta a Carthagine, cum in confinio fluminis
Bagradae in sua possessione mansisset, surgens
ut iter perageret, ante pedes suos illum jacentem
annulum vidit, et capillatiam zonam qua fuerat alligatus,
mirata tentavit. Quam cum omnino suis nodis
firmissimis, sicut fuerat, comperisset adstrictam,
crepuisse atque exsiluisse annulum suspicata est:
qui etiam ipse cum integerrimus fuisset inventus,
futurae salutis quodammodo pignus de tanto miraculo
se accepisse praesumpsit, atque illud vinculum solvens,
simul cum eodem annulo, projecit in flumen.
Non credunt hoc, qui etiam Dominum Jesum per
integra virginalia matris enixum, et ad discipulos
ostiis clausis ingressum fuisse non credunt: sed hoc
certe quaerant, et, si verum invenerint, illa credant.
Clarissima femina est, nobiliter nata, nobiliter nupta,
Carthagini habitat: ampla civitas, ampla persona
rem quaerentes latere non sinit. Martyr certe ipse,
quo impetrante illa sanata est, in Filium permanentis
virginis credidit, in eum qui ostiis clausis ad discipulos
ingressus est, credidit: postremo, propter
quod omnia ista dicuntur a nobis, in eum qui ascendit
in coelum cum carne, in qua resurrexerat, credidit;
et ideo per eum tanta fiunt, quia pro ista fide
animam posuit. Fiunt ergo etiam nunc multa miracula,
eodem Deo faciente per quos vult, et quemadmodum
vult, qui et illa quae legimus fecit: sed ista
nec similiter innotescunt, neque, ut non excidant
animo, quasi glarea memoriae, crebra lectione tunduntur.
Nam et ubi diligentia est, quae nunc apud
nos esse coepit, ut libelli eorum qui beneficia percipiunt,
recitentur in populo, semel hoc audiunt qui
adsunt, pluresque non adsunt, ut nec illi qui adfuerunt,
post aliquot dies, quod audierunt, mente retineant,
et vix quisquam reperiatur illorum, qui ei
quem non adfuisse cognoverit, indicet quod audivit.
22.
Unum est apud nos factum, non majus quam
illa quae dixi, sed tam clarum atque illustre miraculum,
ut nullum arbitrer esse Hipponensium, qui hoc
non vel viderit, vel didicerit, nullum qui oblivisci
ulla ratione potuerit. Decem quidam fratres (quorum
septem sunt mares, tres feminae) de Caesarea Cappadociae
suorum civium non ignobiles, maledicto matris
recenti, patris eorum obitu destitutae, quae injuriam