PL 41, col. 778
De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: City of God 22.16 · City of God 22.15 · City of God 22.17
saeculi hujus doctissimi homines juventutem: quae
cum fuerit spatio proprio terminata, inde jam hominem
in detrimenta vergere gravioris ac senilis aetatis.
Et ideo non esse dictum, In mensuram corporis;
vel, In mensuram staturae: sed, in mensuram aetatis
plenitudinis Christi.
CAPUT XVI.-- Qualis intelligenda sit sanctorum conformatio ad imaginem Filii Dei.
Illud etiam quod ait, praedestinatos conformes imaginis
Filii Dei [(Rom. VIII, 29)]
, potest et secundum
interiorem hominem intelligi. Unde nobis alio loco
dicit, Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in
novitate mentis vestrae [(Ibid. XII, 2)]
. Ubi ergo reformamur,
ne conformemur huic saeculo, ibi conformamur
Dei Filio. Potest et sic accipi, ut, quemadmodum
ille nobis mortalitate, ita nos illi efficiamur
immortalitate conformes: quod quidem
et ad ipsam resurrectionem corporum pertinet. Si
autem etiam in his verbis, qua forma resurrectura sint
corpora sumus admoniti; sicut illa mensura, ita et
ista conformatio, non quantitatis intelligenda est,
sed aetatis. Resurgent itaque omnes tam magni corpore,
quam vel erant, vel futuri erant in juvenili aetate,
quamvis nihil oberit, etiamsi erit infantilis vel
senilis corporis forma, ubi nec mentis, nec ipsius
corporis ulla remanebit infirmitas. Unde etiam si quis
in eo corporis modo, in quo defunctus est, resurrecturum
unumquemque contendit, non est cum illo laboriosa
contradictione pugnandum.
CAPUT XVII.-- An in suo sexu resuscitanda atque mansura sint corpora feminarum.
Nonnulli propter hoc quod dictum est, Donec occurramus
omnes in virum perfectum, in mensuram
aetatis plenitudinis Christi [(Ephes. IV, 13)]
; et, conformes
imaginis Filii Dei; nec in sexu femineo resurrecturas
feminas credunt, sed in virili omnes aiunt.
quoniam Deus solum virum fecit ex limo, feminam
ex viro. Sed mihi melius sapere videntur, qui utrumque
sexum resurrecturum esse non dubitant. Non
enim libido ibi erit, quae confusionis est causa. Nam
priusquam peccassent, nudi erant, et non confundebantur
vir et femina. Corporibus ergo illis vitia detrahentur,
natura servabitur. Non est autem vitium
sexus femineus: sed natura: quae tunc quidem et a
concubitu et a partu immunis erit: erunt tamen
membra feminea, non accommodata usui veteri, sed
decori novo, quo non alliciatur aspicientis concupiscentia,
quae nulla erit, sed Dei laudetur sapientia
atque clementia, qui et quod non erat fecit,
et liberavit a corruptione quod fecit. Ut enim
in exordio generis humani de latere viri dormientis
costa detracta femina fieret, Christum et Ecclesiam
tali facto jam tunc prophetari oportebat. Sopor quippe
ille viri [(Gen. II, 21)] , mors erat Christi, cujus
exanimis in cruce pendentis latus lancea perforatum