PL 41, col. 781
De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: City of God 22.19 · City of God 22.0
longitudine, sed de numero capillorum dictum multo
aptius possit intelligi. Unde et alibi dicit, Capilli
capitis vestri numerati sunt omnes [(Luc. XII, 7)]
. Neque
hoc ideo dixerim, quod aliquid existimem corpori
cuiquam periturum, quod naturaliter inerat; sed
quod deforme natum fuerat (non utique ob aliud, nisi
ut hinc quoque ostenderetur, quam sit poenalis conditio
ista mortalium), sic esse rediturum, ut servata
integritate substantiae, deformitas pereat. Si enim
statuam potest artifex homo, quam propter aliquam
causam deformem fecerat, conflare, et pulcherrimam
reddere, ita ut nihil inde substantiae, sed sola deformitas
pereat, ac si quid in illa figura priore indecenter
exstabat, nec parilitate partium congruebat,
non de toto, unde fecerat, amputare atque separare,
sed ita conspergere universo atque miscere, ut nec
foeditatem faciat, nec minuat quantitatem; quid de
omnipotente Artifice sentiendum est? Ergone non
poterit quasque deformitates humanorum corporum,
non modo usitatas, verum etiam raras atque monstrosas,
quae huic miserae vitae congruunt, abhorrent
autem ab illa futura felicitate sanctorum, sic auferre
ac perdere, ut quascumque earum faciunt, etsi naturalia,
tamen indecora excrementa substantiae corporalis,
nulla ejus diminutione tollantur?
2.
Ac per hoc non est macris pinguibusve metuendum,
ne ibi etiam tales sint, quales, si possent, nec
hic esse voluissent. Omnis enim corporis pulchritudo
est partium congruentia cum quadam coloris suavitate.
Ubi autem non est partium congruentia, aut ideo
quid offendit, quia pravum est, aut ideo quia parum,
aut ideo quia nimium. Proinde nulla erit deformitas,
quam facit incongruentia partium, ubi et quae prava
sunt corrigentur; et quod minus est quam decet,
unde Creator novit, inde supplebitur; et quod plus
est quam decet, materiae servata integritate, detrahetur.
Coloris porro suavitas quanta erit, ubi justi
fulgebunt sicut sol in regno Patris sui [(Matth. XIII, 43)] ?
Quae claritas in Christi corpore, cum resurrexit, ab
oculis discipulorum potius abscondita fuisse, quam
defuisse credenda est. Non enim eam ferret humanus
atque infirmus aspectus, quando ille a suis ita deberet
attendi, ut posset agnosci. Quo pertinuit etiam,
ut contrectantibus ostenderet suorum vulnerum cicatrices;
ut etiam cibum potumque sumeret, non alimentorum
indigentia, sed ea qua et hoc poterat potestate.
Cum autem aliquid non videtur, quamvis
adsit, a quibus alia, quae pariter adsunt, videntur,
sicut illam claritatem dicimus adfuisse non visam,
a quibus alia videbantur, ἀορασία graece dicitur:
quod nostri interpretes latine dicere non valentes,
in libro Geneseos caecitatem interpretati sunt. Hanc
enim passi sunt Sodomitae, quando quaerebant ostium