PL 41, col. 793

De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: City of God 22.25 · City of God 22.0

beatissimus perfruetur, non a nobis dissentiunt philosophi
nobiles: de carnis resurrectione contendunt;
hanc quantum possunt negant. Sed credentes
multi, negantes paucissimos reliquerunt, et ad Christum,
qui hoc quod istis videtur absurdum, in sua
resurrectione monstravit, fideli corde conversi sunt,
docti et indocti, sapientes mundi et insipientes. Hoc
enim credidit mundus, quod praedixit Deus; qui etiam
hoc praedixit, quod hanc rem mundus fuerat crediturus.
Neque enim Petri maleficiis eam cum laude
credentium tanto ante praenuntiare compulsus est.
Ille est enim Deus, quem (sicut jam dixi aliquoties,
nec commemorare me piget), confitente Porphyrio,
atque id oraculis deorum suorum probare cupiente,
ipsa numina perhorrescunt: quem sic laudavit, ut
eum et Deum patrem et regem vocaret. Absit enim,
ut sic intelligenda sint quae praedixit, quomodo volunt
hi qui hoc cum mundo non crediderunt, quod mundum
crediturum esse praedixit. Cur enim non potius
ita, sicut crediturus tanto ante praedictus est mundus,
non sicut paucissimi garriunt, qui hoc cum
mundo, quod crediturus praedictus est, credere noluerunt?
Si enim propterea dicunt alio modo esse credenda,
ne, si dixerint vana esse conscripta, injuriam
faciant illi Deo, cui tam magnum perhibent testimonium;
tantam prorsus ei vel etiam graviorem faciunt
injuriam, si aliter dicunt esse intelligenda, non sicut
mundus ea credidit, quem crediturum ipse laudavit,
ipse promisit, ipse complevit. Utrum enim non
potest facere ut resurgat caro, et vivat in aeternum;
an propterea credendum non est id eum esse facturum,
quia malum est atque indignum Deo? Sed
de omnipotentia ejus, qua tot et tanta facit incredibilia,
jam multa diximus. Si volunt invenire quod
omnipotens non potest, habent prorsus: ego dicam,
Mentiri non potest. Credamus ergo quod potest, non
credendo quod non potest. Non itaque credentes
quod mentiri possit, credant esse facturum quod
se facturum esse promisit: et sic credant,
sicut credidit mundus, quem crediturum esse praedixit,
quem crediturum esse laudavit, quem
crediturum esse promisit, quem credidisse jam
ostendit. Hoc autem malum esse, unde demonstrant?
Non erit illic ulla corruptio, quod est corporis malum.
De ordine elementorum jam disputavimus, de
aliis hominum conjecturis satis diximus: quanta sit
futura in corpore incorruptibili facilitas motus, de
praesentis bonae valetudinis temperamento, quae utique
nullo modo illi comparanda est immortalitati, in
libro tertio decimo satis, ut opinor, ostendimus. Legant
superiora operis hujus, qui vel non legerunt,
vel volunt recolere quod legerunt.
CAPUT XXVI.-- Quomodo Porphyrii definitio, qua beatis animis putat corpus omne fugiendum, ipsius Platonis sententia destruatur, qui dicit summum Deum diis promisisse, ut nunquam corporibus exuerentur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.