PL 41, col. 801
De civitate Dei (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: City of God 22.30 · City of God 22.29 · City of God 22.0
per illos oculos sic videbitur Deus, ut aliquid habeant in
tanta excellentia menti simile, quo et incorporea natura
cernatur, quod ullis exemplis sive Scripturarum
testimoniis divinarum vel difficile vel impossibile est
ostendere: aut quod est ad intelligendum facilius,
ita Deus nobis erit notus atque conspicuus, ut videatur
spiritu a singulis nobis in singulis nobis, videatur
ab altero in altero, videatur in se ipso, videatur in coelo
novo et in terra nova, atque in omni quae tunc fuerit
creatura; videatur et per corpora in omni corpore
quocumque fuerint spiritualis corporis oculi acie perveniente
directi. Patebunt etiam cogitationes nostrae
invicem nobis. Tunc enim implebitur quod Apostolus
cum dixisset, Nolite ante tempus judicare quidquam;
mox addidit, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita
tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis,
et tunc laus erit unicuique a Deo [(I Cor. IV, 5)]
.
CAPUT XXX.-- De aeterna felicitate civitatis Dei, sabbatoque perpetuo.
1.
Quanta erit illa felicitas, ubi nullum erit malum,
nullum latebit bonum, vacabitur Dei laudibus, qui
erit omnia in omnibus! Nam quid aliud agatur, ubi
neque ulla desidia cessabitur, neque ulla indigentia
laborabitur, nescio. Admoneor etiam sancto Cantico,
ubi lego, vel audio, Beati qui habitant in domo tua, Domine,
in saecula saeculorum laudabunt te [(Psal. LXXXIII, 5)]
.
Omnia membra et viscera incorruptibilis corporis,
quae nunc videmus per usus necessitatis varios distributa,
quoniam tunc non erit ipsa necessitas, sed
plena, certa, secura, sempiterna felicitas, proficient
in laudibus Dei. Omnes quippe illi, de quibus jam
sum locutus, qui nunc latent, harmoniae corporalis
numeri non latebunt, intrinsecus et extrinsecus per
corporis cuncta dispositi; et cum caeteris rebus, quae
ibi magnae atque mirabiles videbuntur, rationales
mentes in tanti artificis laudem rationabilis pulchritudinis
delectatione succendent. Qui motus illic talium
corporum sint futuri temere definire non audeo,
quod excogitare non valeo. Tamen et motus et status,
sicut ipsa species, decens erit, quicumque erit, ubi
quod non decebit, non erit. Certe ubi volet spiritus,
ibi protinus erit corpus: nec volet aliquid
spiritus, quod nec spiritum possit decere, nec corpus.
Vera ibi gloria erit, ubi laudantis nec errore
quisquam, nec adulatione laudabitur. Verus honor,
qui nulli negabitur digno, nulli deferetur indigno:
sed nec ad eum ambiet ullus indignus, ubi nullus
permittetur esse nisi dignus. Vera pax, ubi nihil
adversi, nec a se ipso, nec ab alio quisquam patietur.
Praemium virtutis erit ipse qui virtutem dedit,
eique se ipsum, quo melius et majus nihil possit esse,
promisit. Quid est enim aliud quod per Prophetam
dixit, Ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi plebs [(Levit. XXVI, 12)]
;
nisi, Ego ero unde satientur, ego
ero quaecumque ab hominibus honeste desiderantur,
et vita, et salus, et victus, et copia, et gloria, et
honor, et pax, et omnia bona? Sic enim et illud recte