PL 41, col. 833
De miraculis S. Stephani (Auctor incertus), J. P. Migne
episcopo diversum indicat in sexto ac decimo tertio capite libri primi et in fine libri secundi. Proinde in argumento
quod libro primo a scriptore praefigitur, quando miracula haec dicuntur mandata quoque notitiae fidelium
ab Evodio in Ecclesia Uzali; his verbis non auctor scriptorque operis, sed suasor et approbator qui scribi legique
jusserit, Evodius significatur. Nescimus autem an opus istud habuerit prae oculis Augustinus, quando descriptum
hic in libri primi fine miraculum narraturus in Sermone 323, n. 3, dicebat: Apud Uzalim, ubi est
episcopus frater meus Evodius, quanta miracula ibi fiant quaerite, et invenietis. Praetermissis autem aliis, indico vobis
unum quod ibi factum est, ut videatis quanta sit ibi praesentia majestatis.
LIBER PRIMUS. Textus divinorum operum, quae ostensa sunt per beati protomartyris Stephani venerabile meritum, mandata quoque notitiae fidelium ab Evodio in Ecclesia Uzali, cujus urbis pontificatum administrabat sacerdos dignissimus; Aurelio tunc temporis Augustino apud Hipponem dominicae sationis dispensatore constituto.
PROLOGUS.
Quoniam sanctus Raphael angelus nos adhortari
dignatur, ut opera Dei non tam in abscondito collocemus,
quam potius pro Dei gloria in aperto pandamus,
monens et dicens, Sacramentum regis bonum est
abscondere, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum
est [(Tob. XII, 7)]
; quia sicut cognitis fidem non
adhibere infidelitatis est, ita invidentiae est in aedificationem
aliorum nolle cognita praedicare: propterea,
beatissime papa Evodi, jussis Paternitatis tuae studiose
obtemperare curavi, non tam fisus viribus meis, quam
adjutus gratia Dei et sanctis orationibus tuis; ut ea
quae per patronum nostrum Stephanum primum martyrem
suum operatus est apud nos Christus, et adhuc
operari dignatur, non malivola taciturnitate supprimere,
quo caeteri fraudarentur; sed magis pia devotione
narrare, quo Amici Dei gloria fraternis auribus intimetur:
nec ingenio et lingua aliqua quasi exaggerare
praevalentes; sed ipsarum rerum veritatem, prout
Deus donaverit, fideliter explicare cupientes, ut ipsa
nostra narratio non tam verborum pompam audeat
quaerere, sed potius mendaciorum fucum studeat
declinare; ita ut ubicumque res postulaverit, ipsorum
quoque hominum verba, sicut ab eis dicta sunt, simpliciter
ponere non debeamus erubescere. Magis enim
placent bonis ac religiosis quaecumque dicuntur vera,
etiam vitiosis verbis, quam falsa politis et ornatis
verbis. Sane non ob hoc nos quispiam arbitretur voluisse
ista narrare, quasi aliquid nos gloriae beato
Martyri videamur praestare: quandoquidem illi nec
tacendo demere, nec loquendo quidquam possumus
conferre. Ipsa quippe virtutum miracula nullo humanae
linguae praeconio indigent; jam ubique personantem
exserunt tubam: sed tantum nostram devotionem
ad fratrum aedificationem pro recipienda
obedientiae mercede cum humilitate volumus demonstrare,
metuentes quoque quod ab ipso Domino legimus
terribiliter dictum esse, Si vos tacebitis, lapides
clamabunt [(Luc. XIX, 40)]
. Quaeso autem vos omnes,
quotquot haec audire vel legere pie ac religiose volueritis,
ut hujus peccatoris ultimi, qui hoc in nomine
Domini scripsi, semper in sanctis orationibus vestris
meminisse dignemini: et si quid a nobis rusticiter
profertur, non indignemini; sed tantum, quia veraciter
dicitur, delectemini.
CAPUT PRIMUM.-- De ampulla sanguinis famulae Dei per somnium ostensa.
Cum igitur adhuc nullus saltem rumor esse potuisset,