PL 41, col. 836
De miraculis S. Stephani (Auctor incertus), J. P. Migne
[Jacobi, I 6]):
haec itaque in fide roborata, et in spe
percipiendi luminis confirmata, ac divinae gratiae
amore inflammata, ad locum ubi erant reliquiae, quo
ipsa per se impedientibus carnis oculis corpore appropinquare
non poterat, sed lucentibus oculis cordis
spiritu jam pervenerat; rogavit quamdam feminam
religiosam, ut sibi manum daret, et se illuc duceret,
unde lucem se recepturam esse confideret. Quo cum
alienae manus auxilio deducta fuisset, pallam super
reliquias positam manu errabunda comprehendit, statimque
suis utrisque luminibus applicavit; atque
exinde nondum quidem corpore illuminata, sed jam
luce fidei irradiata discessit. Nam gloriosi Martyris
nomen nunc ore, nunc corde precando, etiam Christum
Dominum non reticebat. Quae cum domum suam
fuisset reducta, intra ipsos quoque domesticos parietes
ad evincendas caecitatis tenebras, quasi adversus
Amalec hostem Jesu, continuata oratione pugnabat [(Exod. XVII)] .
Parum aliquid noctis transierat, cum
ecce mulier, ostii sui limen egressa, paulatim coepit
lumen recipere, ita ut parietes contra positos aspiceret,
et silices plateae visu discerneret. Statimque filium
suum appellavit, atque his verbis alloqui coepit:
Fili, nonne isti parietes de domo infantis villici
sunt? Ecce et silices de platea. Et dixit ei filius suus:
Utquid mentiris? putans quod illa tentando id diceret,
non videndo. Iterum levans oculos ad coelum: Ecce
video, inquit, et lunam super theatrum adhuc dimidiam.
Dixitque ei filius suus: Quare te faciebas non
videre? quasi nunquam antea mater ejus caeca fuisset,
sed potius caecitatem finxisset. Nec mirum si
animalis homo nondum perciperet quae sunt Spiritus
Dei [(I Cor. II, 14)] , ignorans quod olim praedictum esset: Tunc aperientur oculi caecorum
[(Isai. XXXV, 5)]
.
Verum illa non simulatae pristinae caecitatis, ut filius
putabat; sed conscia perceptae novae lucis, ut veritas
habebat, Amico Christi gratias agebat: quoniam non
frustra Deo cantaverat, Tu illuminabis lucernam meam,
Domine, Deus meus, illuminabis tenebras meas [(Psal.
XVII, 32)]
; et, Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis [(Psal. LXXV, 5)]
:
quae sic de montibus aeternis
exaudita sit et illuminata. Altera die mane ad ecclesiam
sola, nullo alio comitante, sed proprio lumine
deducente, perrexit, laudes Dei et Amici Dei non abscondit,
quid in se mirabiliter gestum fuisset, congratulantibus
et admirantibus fidelibus enarravit. Hoc
ergo primum notum est apud nos in adventu sanctarum
reliquiarum.
CAPUT IV.-- De homine qui cadens pedem fregerat, et salvus factus est; et de multis qui a variis morbis curati sunt.
Per idem tempus quidam civitatis tonsor, qui Concordius
vocabatur, pedem cadendo fregerat. Is diu
lecto decumbens, variis doloribus cruciabatur. Cum
hinc eum paupertatis cogitatio, inde parvulorum filiorum
sollicitudo in tanto casus sui moerore positum
maceraret, ecce quadam nocte, ipso quidem dormiente,
sed non illo dormitante neque obdormiente
qui custodit Israel [(Psal. CXX, 4)] , qui pusillum et
magnum fecit, et aequaliter est illi cura pro omnibus [(Sap. VI, 8)] ,
videt per somnium perductum se in arduum