PL 41, col. 837

De miraculis S. Stephani (Auctor incertus), J. P. Migne

quemdam et angustum cujusdam montis ascensum,
unde nulla sibi esset facultas remeandi, nullus
exitus evadendi. Ex quo quid aliud demonstrabatur,
quam ut sciret atque intelligeret in angustiis pressurarum
suarum non humanum, sed solius Dei deberi
quaerere auxilium? Namque apparuisse sibi ait quamdam
reverendi visus feminam, quae sibi sic afflicto et
dolorum amaritudine repleto, speciem fici traderet,
per cujus dulcedinis significationem spiritualis gratiae
perciperet suavitatem. Unde etiam fiduciam impetrandi
accipiens precibus insistebat, et sanitatem ab
ea petebat. At illa, quae typum procul dubio gestabat
Ecclesiae, Modo, inquit, accede ad sanctum Stephanum,
et faciet te sanum. Quod dictum facti fides est
subsecuta. Nam cum illa discederet, et ipse post eam
relinqui se dolens diceret, Dimittis me, et ducis te?
ecce videt illam, sicut illi promiserat, ad sanctum
Stephanum accedentem et pro se rogantem ac dicentem
his verbis: Rogo te per sanctitatem tuam, cura
illum; miserere illi, miserere filiorum ejus, libera
hominem innocentem de tribulatione. Tum illum qui
rogabatur vidit ad se atque ad cubiculum in quo jacebat,
ingredientem amictum veste candida, specie decora.
Quem mox ut agnovit, ut aegrotus medicum,
egenus copiosum, supplex patronum, his verbis cum
lacrymis rogabat dicens: Chare Christi amice, cura
me, libera me de tribulatione, miserere mihi, miserere
filiis meis. Vix precator verba finierat, et jam
precum exauditor precibus respondebat, dicens:
Surge, salvus factus es. At ille statim in sermone jubentis,
tanquam qui obdormiens corpore, sed vigilans
spiritu audisset, continuo de lecto exsilivit, et
ante lectum suum firmis gressibus incedere coepit, ac
sic verbum illud prophetiae implevit, Et claudus saliet
sicut cervus [(Isai. XXXV, 6)]
. Deinde mane surgit, votaque
sua Martyribus, ubi eaedem reliquiae susceptae
sunt, reddere properavit. Quo propter itineris longitudinem
baculo adhuc innitendum esse putavit. Ubi
postquam diu oravit, cereos accendit, baculum dereliquit,
atque exinde filium parvulum collo sustinens
repedavit: in ecclesiam venit, et gloriam Dei atque
Amici Dei sanitatis attestatione praedicavit. Post haec
reliquiis in ecclesia cum ingenti celebritate collocatis,
tanquam proposita statione medicinae [(unde cantavimus, Suscepimus, Deus misericordiam tuam in medio
templi tui
[Psal. XLVII, 10] )] , quanti ex illo die multitudinis
undique concursus fieri coepere, quanta beneficia
fuerint collata, et quotidie conferantur, quanta
miracula demonstrata, quot caeci illuminati paralytici
sanati, quanti variis morbis passionibusque curati,
sed et mortui suscitati, longum est nobis et pene impossibile
universa vel memoria retinere, vel sermone
digerere, vel stilo mandare; cum unumquodque miraculum
sui generis quamdam historiam habere noscatur.
De quibus tamen omnibus, quae neque explicare
possumus, neque penitus reticere debemus,
pauciora quaeque et notiora eligimus, ut neque fastidientium
aures inundemus, neque diligentium studia
defraudemus.
CAPUT V.-- De muliere quae pro marito suo sanctum Stephanum invocavit, et exaudita est.
Igitur Memplonitani loci mulier quaedam diu
peregrinantis mariti nec de morte certa, nec de vita
secura, cum triennii ferme tempus emensum esset,
quo illa diversis opinionibus de conjuge exagitata in
ancipiti et dubio vitae suae statu fuisset collocata,
fluctuabat ex incerto pendens muliebris animus, et in
quod se latus aegra projiceret ignorabat, dum hinc
nuptiae suaderentur, paupertas proponeretur, sollicitudo
ingereretur, fragilitas carnis insidiaretur; rursum
ex alia parte castitas, maritus, fama, religio
ante oculos ponerentur: tandem inter hujuscemodi
sibimet repugnantium cogitationum aestus, potentissimi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.