PL 42, col. 111

De duabus animabus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

ingenia bene novi. Si mihi nunc vos qualiscumque
hominis mentem rationemque conceditis, multo certiora
sunt, quam quae ibi vel videbamur discere, vel
magis credere cogebamur. Deus magne, Deus omnipotens,
Deus summae bonitatis, quem inviolabilem
atque incommutabilem credi atque intelligi fas est,
Trina unitas, quam catholica Ecclesia colit, supplex
oro, expertus in me misericordiam tuam, ne homines
cum quibus mihi a pueritia in omni convictu fuit
summa consensio, in tuo cultu a me dissentire permittas

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.