PL 42, col. 96

De duabus animabus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: On Two Souls, Against the Manichæans 4 · On Two Souls, Against the Manichæans 3 · On Two Souls, Against the Manichæans 5

deinde subjungerem, id quod re meliore
perciperemus, necessario melius judicandum. Quis
hoc non daret? Ergo pergerem quaerere, anima illa,
quam malam dicerent, oculisne sentiretur istis, an
mente intelligeretur? Mente faterentur. Quibus omnibus
inter nos convenientibus atque firmatis, quid
conficeretur ostenderem; animam scilicet illam quam
exsecrarentur, luce ista quam venerarentur esse meliorem:
quandoquidem illa intellectu mentis, haec
sensu corporis innotescit. Hic vero haererent fortasse,
ducemque rationem sequi recusarent: tanta est vis
veternosarum opinionum et diu defensae atque creditae
falsitatis. Sed ego instarem magis haerentibus, non
aspere, non pueriliter, non pervicaciter; repeterem
quae concessa sunt; et quam essent concedenda,
monstrarem. Hortarer ut in commune consulerent,
viderent certe quid nobis negandum esset; utrum intellectum
istis carneis luminibus praeferendum, an
excellentius esse quod animi excellentia, quam quod
vili sensu corporis cognoscitur, falsum putarent: an
illas animas, quas alienigenas crederent, tantum intelligendo,
id est, ipsa animi excellentia sciri posse
nollent fateri; an solem ac lunam non nisi istis oculis
notos fieri vellent abnuere. Quod si nihil horum nisi
absurdissime atque impudentissime negari posse
animadverterent; suaderem non eos oportere dubitare,
istam lucem quam colendam praedicarent, esse
anima illa viliorem quam fugiendam monerent.
CAPUT IV.
4.
Anima etiam muscae praestantior ista
luce. Atque hic si forte turbati a me quaererent, num
etiam muscae animam huic luci praestare censerem:
responderem, Etiam; nec me terreret musca quod
parva est, sed quod viva firmaret. Quaeritur enim,
quid illa membra tam exigua vegetet, quid huc atque
illuc pro naturali appetitu tantillum corpusculum ducat,
quid currentis pedes in numerum moveat, quid
volantis pennulas moderetur ac vibret. Quod qualecumque
est, bene considerantibus, in tam parvo tam
magnum eminet, ut cuivis fulgori perstringenti oculos
praeferatur.
CAPUT V.
Vitiosae animae quanquam damnandae,
quomodo huic luci quae in genere suo laudanda est, antecellant. Certe quod nemo dubitat, quidquid id est,
intelligibile est: quod omni sensibili, et ob hoc huic
etiam luci divinis legibus antecellit. Quid enim cogitatione
percipimus, quaeso, si hoc non percipimus,
aliud esse mente intelligere, aliud sentire per corpus,
et prius illud ab hoc posteriore incomparabili sublimitate
distare; ideoque non posse intelligibilia sensibilibus
non praeferri, cum ipse intellectus tantum
sensibus praeferatur?
5.
Hinc illud etiam fortasse cognoscerem; quod

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.