PL 42, col. 385
Contra Faustum Manichaeum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Reply to Faustus the Manichæan 20.21
pugnantes. At illo cultu, quae Graece λατρεία dicitur,
latine uno verbo dici non potest, cum sit quaedam
proprie divinitati debita servitus, nec colimus, nec
colendum docemus, nisi unum Deum. Cum autem ad
hunc cultum pertineat oblatio sacrificii, unde idololatria
dicitur eorum qui hoc etiam idolis exhibent;
nullo modo tale aliquid offerimus, aut offerendum
praecipimus, vel cuiquam martyri, vel cuiquam
sanctae animae, vel cuiquam angelo: et quisquis in
hunc errorem delabitur, corripitur per sanam doctrinam,
sive ut corrigatur, sive ut caveatur. Etiam
ipsi enim sancti, vel homines, vel Angeli, exhiberi
sibi nolunt, quod uni Deo deberi norunt. Apparuit
hoc in Paulo et Barnaba, cum commoti miraculis
quae per eos facta sunt Lycaonii, tanquam diis immolare
voluerunt: conscissis enim vestimentis suis,
confitentes et persuadentes se deos non esse, ista sibi
fieri vetuerunt [(Act. XIV, 7-17)] . Apparuit et in
Angelis, sicut in Apocalypsi legimus, angelum se
adorari prohibentem, ac dicentem adoratori suo, Conservus tuus sum et fratrum tuorum
[(Apoc. XIX, 10,
et XXII, 8, 9)]
. Ista sibi plane superbi spiritus exigunt,
diabolus et angeli ejus, sicut per omnia templa et sacra
Gentilium. Quorum similitudo in quibusdam etiam
superbis hominibus expressa est: sicut de Babyloniae
quibusdam regibus memoriae commendatum tenemus.
Unde sanctus Daniel accusatores ac persecutores pertulit,
quod regis edicto proposito, ut nihil a quoquam
deo peteretur, nisi a rege solo, Deum suum, hoc est,
unum et verum Deum adorare deprecarique deprehensus
est [(Dan. VI)] . Qui autem se in memoriis martyrum
inebriant, quomodo a nobis approbari possunt,
cum eos, etiam si in domibus suis id faciant, sana
doctrina condemnet? Sed aliud est quod docemus,
aliud quod sustinemus, aliud quod praecipere jubemur,
aliud quod emendare praecipimur, et donec
emendemus, tolerare compellimur. Alia est disciplina
Christianorum, alia luxuria vinolentorum,
vel error infirmorum. Verumtamen et in hoc ipso
distant plurimum culpae vinolentorum et sacrilegorum.
Longe quippe minoris peccati est, ebrium
redire a martyribus, quam vel jejunum sacrificare
martyribus. Sacrificare martyribus dixi: non dixi,
Sacrificare Deo in memoriis martyrum; quod frequentissime
facimus, illo duntaxat ritu quo sibi sacrificari
Novi Testamenti manifestatione praecepit:
quod pertinet ad illum cultum, quae latria dicitur, et
uni Deo debetur. Sed quid agam, et tantae caecitati
istorum haereticorum quando demonstrabo, quam
vim habeat quod in Psalmis canitur: Sacrificium laudis
glorificabit me, et illic via est, ubi ostendam illi salutare
meum [(Psal. XLIX, 23)]
? Hujus sacrificii caro et sanguis
ante adventum Christi per victimas similitudinum
promittebatur; in passione Christi per ipsam veritatem
reddebatur; post ascensum Christi per Sacramentum
memoriae celebratur: ac per hoc tantum interest
inter sacrificia Paganorum et Hebraeorum, quantum