PL 42, col. 418

Contra Faustum Manichaeum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Reply to Faustus the Manichæan 22.26 · Reply to Faustus the Manichæan 22.25 · Reply to Faustus the Manichæan 22.27

sacramento, et soloecismus adulterio coaequetur: verumtamen
proportione sui cujusque generis, quod in
illis locutionum quibusdam virtutibus seu vitiis peritia
vel imperitia, hoc in his morum quamvis longe in diverso
genere virtutibus seu vitiis sapientia vel insipientia
valet.
CAPUT XXVI.
Quapropter, ne in quaeque laudanda
vel vituperanda, accusanda vel defendenda,
coercenda vel relaxanda, damnanda vel absolvenda,
appetenda vel vitanda, temere irruamus, in quibus
omnibus peccata seu recte facta versantur, prius quid
sit peccatum considerare debemus; tunc deinde inspicere
facta Sanctorum, Libris conscripta divinis, ut
si qua et ipsorum peccata invenerimus, ob quam utilitatem
sint etiam ipsa condita litteris, memoriaeque
mandata, diligenti quantum possumus ratione videamus.
Quae autem repererimus stultis seu malevolis videri
peccata esse quae non sunt, nec tamen in eis eminent
aliqua exempla virtutum, haec quoque intueamur
quam ob causam illis inserta sint Litteris, quas ad utilitatem
vitae praesentis regendae et futurae adipiscendae
conditas salubriter credimus. Porro autem quaecumque
in factis Sanctorum elucent documenta justitiae,
nullus vel imperitorum dubitat debuisse conscribi. De
illis ergo potest esse quaestio, quae vel inaniter scripta
videri possunt, si nec recte facta apparent, nec peccata
sunt; vel etiam perniciose, si peccata esse convincuntur,
ne valeant ad imitationem, sive in ipsis
libris reprehensa non sint, et ideo putari etiam possint
non esse peccata; sive illic quoque reprehensa sint,
sed sub facili spe veniae committantur, quia et in sanctis
inventa sunt.
CAPUT XXVII.
Ergo peccatum est, factum vel
dictum vel concupitum aliquid contra aeternam legem.
Lex vero aeterna est, ratio divina vel voluntas Dei,
ordinem naturalem conservari jubens, perturbari vetans.
Quisnam igitur sit in homine naturalis ordo,
quaerendum est. Constat enim homo ex anima et corpore:
sed hoc et pecus. Nulli autem dubium est, animam
corpori, naturali ordine praeponendam. Verum
animae hominis inest ratio, quae pecori non inest. Proinde,
sicut anima corpori, ita ipsius animae ratio caeteris
ejus partibus, quas habent et bestiae, naturae lege
praeponitur: inque ipsa ratione, quae partim contemplativa
est, partim activa, procul dubio contemplatio
praecellit. In hac enim et imago Dei est, qua per fidem
ad speciem reformamur. Actio itaque rationalis contemplationi
rationali debet obedire, sive per fidem imperanti,
sicuti est quamdiu peregrinamur a Domino [(II Cor. V, 6)] ;
sive per speciem, quod erit cum similes
ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est [(I Joan.
III, 2)] , effecti etiam in spirituali corpore ex gratia ejus
aequales Angelis ejus [(Matth. XXII, 30)] , recepta stola
prima immortalitatis et incorruptionis, qua induetur
hoc mortale et corruptibile nostrum, ut absorbeatur
mors in victoriam [(I Cor. XV, 53, 54)] justitia perfecta
per gratiam. Quia et sancti ac sublimes Angeli habent
contemplationem et actionem suam; id enim sibi agendum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.