PL 42, col. 436
Contra Faustum Manichaeum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Reply to Faustus the Manichæan 22.57 · Reply to Faustus the Manichæan 22.56 · Reply to Faustus the Manichæan 22.58
intelligam famam bonam: non eam quae confertur,
cum laudant hominem pauci justi atque sapientes;
sed illam popularem, qua etiam major et clarior notitia
comparatur: non ipsa per sese expetenda, sed
intentioni honorum, qua generi humano consulunt,
pernecessaria. Unde dicit Apostolus, Oportet etiam
testimonium habere bonum ab eis qui foris sunt [(I Tim.
III, 7)]
: qui licet parum sapiant, reddunt tamen plerumque
labori eorum, per quos sibi consulitur, et
splendorem laudis, et odorem bonae opinionis. Nec
ad istam gloriam popularem primi perveniunt eorum
qui sunt in Ecclesia, nisi quicumque in actionum periculis
et labore versantur. Propterea Liae filius mala
mandragorica invenit, exiens in agrum, id est, honeste
ambulans ad eos qui foris sunt: doctrina vero
illa sapientiae, quae a vulgi strepitu remotissima, in
contemplatione veritatis dulci delectatione defigitur,
hanc popularem gloriam quantulamcumque non assequeretur,
nisi per eos qui in mediis turbis agendo
ac suadendo populis praesunt, non ut praesint, sed
ut prosint: quia dum isti actuosi et negotiosi homines,
per quos multitudinis administratur utilitas, et
quorum auctoritas populis chara est, testimonium perhibent
etiam vitae propter studium conquirendae et
contemplandae veritatis otiosae, quodam modo mala
mandragorica per Liam perveniunt ad Rachel. Ad
ipsam vero Liam per filium primogenitum, id est,
per honorem fecunditatis ejus, in qua est omnis fructus
laboriosae atque inter incerta tentationum periclitantis
actionis: quam plerique bono ingenio praediti
studioque flagrantes, quamvis idonei regendis populis
esse possint, tamen vitant propter turbulentas occupationes,
et in doctrinae otium toto pectore, tanquam
speciosae Rachel feruntur amplexum.
CAPUT LVII.
Sed quia bonum est ut etiam haec
vita latius innotescens popularem gloriam mereatur,
injustum est autem ut eam consequatur, si amatorem
suum administrandis ecclesiasticis curis aptum
et idoneum in otio detinet, nec gubernationi communis
utilitatis impertit; propterea Lia sorori
suae dicit, Parum est tibi quod virum meum accepisti,
insuper et mandragorica filii mei vis accipere? Per
unum virum significans eos omnes qui cum sint
agendi virtute habiles, et digni quibus regimen Ecclesiae
committatur ad dispensandum illi fidei sacramentum,
accensi studio doctrinae atque indagandae
et contemplandae sapientiae, se ab omnibus actionum
molestiis removere, atque in otio discendi ac docendi
condere volunt. Ita ergo dictum est, Parum est tibi
quod accepisti virum meum, insuper et mandragorica
filii mei vis accipere? ac si diceretur, Parum est quod
homines ad laborem rerum gerendarum necessarios
in otio detinet vita studiorum, insuper et popularem
gloriam requirit?
CAPUT LVIII.
Proinde ut eam juste comparet,