PL 42, col. 468

Contra Faustum Manichaeum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Reply to Faustus the Manichæan 23.3 · Reply to Faustus the Manichæan 23.4 · Reply to Faustus the Manichæan 23.2

Nam catholicam fidem novimus; quae tanto longe abest
ab hac professione Matthaei, quanto procul est et
a vero. Siquidem symbolum vestrum ita se habeat,
ut credatis in Jesum Christum Filium Dei, qui sit natus
ex virgine Maria: vestrum est ergo, de Maria accipere
Filium Dei; Matthaei, ab Jordane; nostrum,
ex Deo: ac per hoc tam vobis Matthaeus, si haec ejus
pro certo sunt, contrarius est in professione ista sua,
quam nobis; nisi quod paulo prudentior vobis inventus
est, ut ortum ex femineo sexu, David filio ascriberet
magis, quam Filio Dei. Quapropter de duobus
vos unum fateri oportet, aut hunc non esse Matthaeum,
qui haec videtur asserere; aut vos non tenere apostolicam
fidem.
CAPUT III.
Nos vero quamvis de hac sententia
nemo prorsus dejiciat, ex Deo accipiendi Filium Dei,
tamen ut multum imprudentiae concedamus, ut adigamur
et falsis credere, ex Jordane nobis erit factus
Jesus Dei Filius, quam natus ex utero mulieris. Quanquam
nec ipse quidem ille quem Maria peperit, si
ullus erat, recte David filius appelletur, nisi eum constet
ex patre Joseph seminatum. Quod quia negatis,
illud etiam fateamini necesse est, ne ipsum quidem
esse David filium. Quoniam quidem generatio ab
Abraham usque ad David, et a David Joseph adusque
deducitur, per omnes scilicet Hebraeorum patres: ex
quo quia Jesus conceptus non est, ut legitur, nec filius
erit David: longeque demens est, qui quem sine
coitu Joseph de Maria natum dicturus erat, hunc in
principio posuerit esse filium David. Cum ergo ne ipse
quidem, qui sit ex Maria genitus, David recte filius
appelletur, quia non sit natus ex Joseph; quanto magis
Filius Dei?
CAPUT IV.
Proinde nec virginis ipsius origo ex
hac tribu fuisse monstratur, unde constat esse David;
dico autem Judam, de quo Judaei reges: sed ex tribu
Levi, unde sacerdotes: quod ipsum palam est, quia
eadem patrem habuerit sacerdotem quemdam nomine
Joachim, cujus tamen in hac generatione nulla usquam
habita mentio est. Quomodo ergo ad hanc Davidicae
cognationis prosapiam Maria pertinere dicetur, in qua
eam nec patrem habere videas, nec maritum? Ac
per hoc nec ille David filius erit, quisquis ex eadem
nascitur: nisi ejus hanc genitricem sic admoveas
Joseph, ut ejus aut filia probetur aut conjux.
CAPUT V.
AUGUSTINUS respondit: Fides catholica
eademque apostolica est, Dominum nostrum et
Salvatorem Jesum Christum, et Filium Dei esse secundum
divinitatem, et filium David secundum carnem:
quod ita probamus ex evangelicis et apostolicis
Litteris, ut nemo possit contradicere probationibus
nostris, nisi qui ipsis Litteris contradicit: non sicut
sibi Faustus iste proposuit, nescio quem pauca verba
dixisse, et contra ejusdem Fausti versipellis astutias

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.