PL 42, col. 593

Contra Secundinum Manichaeum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

omnis profectus ab eo quod minus est, tendit ut magis
sit. Honor quippe summus, qualem pietas religiosorum
exhibet, utique Deo debetur. Qui ergo amat
honorem, Deum imitatur. Sed humiles animae in illo
se honorari volunt; superbi, prae illo. Ad Deum autem
humiles, excelsiores fiunt injustis; contra Deum
vero excelsi, humiliores fiunt justis: ea scilicet dispensatione
praemiorum atque poenarum, quia illi
Deum amaverunt supra se, illi pro Deo amaverunt se.
CAPUT XVIII.
Jam, ut arbitror, facile est tibi
intelligere ex ipsius verbis epistolae tuae, quibus dixisti, animam, cum consentit malo, voluntate peccare,
nullum malum esse naturam malam, vel dilectionem
naturae malae: sed cum omnes naturae in suo genere
bonae sint, malum esse peccatum quod fit voluntate
animae, cum diligit pro ipso Creatore creaturam; sive
suo nutu, cum sit mala; sive alterius persuasu, cum
consentit malo. Et nihilominus sic quoque fit mala,
consequentibus suppliciis, ut pro meritis omnia disponantur
a Creatore summe bono in creatura bona;
sed non summe bona, quia non eam genuit de se ipso,
sed fecit ex nihilo. Tu autem constituisti duas naturas,
quarum unam vis bonam esse, alteram malam;
vel potius unam boni, alteram mali: nam mala natura
ex bona etiam peccando fit. Fateris tamen eam
naturam quam bonam esse dicis, malo consentiendo
male facere, hoc est, voluntate peccare. At ego ambas
bonas esse assero, sed unam earum male facere
suadendo, aliam male facere consentiendo. Sicut autem
alterius consensio non est natura, sic nec hujus
suasio: sicut et ista si non consentiat, bona permanebit,
integritatem naturae suae custodiens; sic illa si
non suadeat, emendatior erit. Si vero etiam peccatum
quod non suadet, nec ipsa committat; pariter erunt
integrae, atque in suo genere laudabiles. Et si enim
bis illa peccat quae et committit et suadet, illa autem
semel si tantummodo ad male faciendum consentiat;
tamen peccatis fiunt malae, non natura sunt malae.
Aut si propter suasionem natura ista mala est, sic et
illa propter consensionem. Sed si pejus tibi videtur
esse suadere quam consentire, sit ista mala, ista
pejor: non tamen tanta sit acceptio personarum, et
non tam iniqua in judicando gratificatio, ut cum ambae
peccent, quamvis una gravius, altera levius, una
dicatur natura mali, altera boni: ac non potius aut
ambae bonae, sed illa melior quae peccat minus; aut
ambae malae, sed illa pejor quae peccat amplius.
CAPUT XIX.
At enim unde est malum factum
quod peccatum vocatur, si nulla est mali natura? Dic
mihi unde sit illa consensio mala in ea natura, quam
bonam esse concedis et praedicas. Quidquid enim patitur,
ut consentiat malo, non utique pateretur, nisi
pati posset. Quaero itaque unde habeat ipsum pati
posse. Melior enim esset, si non haberet. Non ergo
natura summi boni, qua posset esse aliquid melius.
Deinde si habet in potestate vel consentire vel non
consentire, non ergo victa consentit. Quaero igitur
unde habeat istam consensionem malam, nulla contraria
cogente natura. Si autem cogitur consentire,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.