PL 42, col. 647

Contra adversarium legis et prophetarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

sicut de isto Cretensi ait, Dixit quidam ex ipsis
proprius eorum propheta, Cretenses semper mendaces [(Tit. I, 12)]
:
non ergo Judaeorum proprius, sed
Cretensium; quod utique ad hoc dictum est, ne Dei
propheta putaretur. Et in Actibus Apostolorum cum
loqueretur Atheniensibus, ait de Deo: In illo enim
vivimus, et movemur, et sumus: sicut et quidam secundum
vos dixerunt [(Act. XVII, 28)]
.
14.
Sed Apostolis, inquit, Dominus noster interrogantibus
de Judaeorum Prophetis quid sentiri deberet,
qui de adventu ejus aliquid cecinisse in praeteritum putabantur,
commotus talia eos etiam nunc sentire, respondit:
Dimisistis vivum qui ante vos est, et de mortuis
fabulamini. Quid mirum (quandoquidem hoc testimonium
de scripturis nescio quibus apocryphis protulit),
si de Prophetis Dei talia confinxerunt haeretici, qui
easdem litteras non accipiunt? Nam in Evangelio Dominus,
quod non est apocryphum, sed in luce veritatis
omnibus notum, etiam post resurrectionem
discipulis in itinere comitatus, incipiens a Moyse, per
omnes Prophetas, haec de se, quae facta fuerant,
praedicta monstravit [(Luc. XXIV, 27)] .
15.
De ipso, inquit, iterum arguit, ubi dicit: « Multi
mihi dicent in illa die: Domine, in nomine tuo daemonia
ejecimus, et in nomine tuo prophetavimus, et in nomine
tuo virtutes multas fecimus. Et tunc dicam illis:
Recedite a me, quoniam nunquam vos scivi, quia operati
estis iniquitatem » [(Matth. VII, 22, 23)] . Absit ut
ista de Prophetis sanctis, in quibus erat Moyses et
caeteri, Dominus dixerit: sed dictum est de iis qui
post ejus Evangelium praedicatum, in ejus nomine
sibi loqui videntur, nescientes quid loquantur; in
quibus et iste sibi locum periturus invenit.
16.
Illud quoque ait dixisse Dominum: Ego sum
janua ovium: omnes alii quotquot ante me venerunt,
fures sunt et latrones. Non autem ita scriptum est: sed
ita, Omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones [(Joan. X, 8)]
.
Venisse quippe hoc loco intelligi voluit
eos qui missi non fuissent: quos arguit etiam Jeremias,
dicens, Haec dicit Dominus de Prophetis qui
prophetant in nomine meo, et ego non misi eos [(Jerem.
XIV, 15)]
. Illi autem quos insanus iste blasphemat, a
Domino missi sunt, non sponte venerunt. Quos
et Dominus per parabolam quidem, sed apertissima
significatione declarat, ubi dicit: Aliam
parabolam audite. Homo erat paterfamilias, qui plantavit
vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea
torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et
peregre profectus est. Cum autem tempus fructuum appropinquasset,
misit servos suos ad agricolas, ut acciperent
fructus ejus. Et agricolae apprehensis servis ejus,
alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
Iterum misit alios servos plures prioribus, et
fecerunt illis similiter. Novissime autem misit ad eos
filium suum, dicens: Verebuntur filium meum. Agricolae
autem videntes filium, dixerunt intra se: Hic est haeres,
venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus.
Et apprehensum ejecerunt eum foras extra vineam, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.