PL 42, col. 700
Contra Sermonem Arianorum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
Spiritu sancto, Ille me honorificabit, quia de meo accipiet,
et annuntiabit vobis; ad rem de qua agitur non
pertinet. Honorat enim omnis qui adorat, non autem
adorat omnis qui honorat. Nam et fratres secundum
Apostolum invicem se honore praeveniunt [(Rom. XII,
10)] , nec tamen invicem adorant. Alioquin, si honorificare,
hoc est adorare; dicant, si placet, quod
Filium adoret et Pater, et hoc jubente Filio, qui ei
dicit, Honorifica me [(Joan. XVII, 4, 5)]
. Quod autem
dixit de Spiritu sancto, De meo accipiet, solvit ipse
quaestionem: ne putaretur quasi per quosdam gradus
sic esse de illo Spiritus sanctus, quomodo est ipse de
Patre; cum ambo de Patre, ille nascatur, ille procedat;
quae duo in illius naturae sublimitate discernere
omnino difficile est: ergo ne hoc putaretur, ut dixi,
continuo subjecit, Omnia quae habet Pater mea sunt,
propterea dixi, De meo accipiet [(Id. XVI, 14, 15)]
. Ita
sine dubio intelligi volens quod de Patre accipiat. Sed
ideo de ipsius, quia omnia quae habet Pater, ipsius
sunt. Haec autem non est divesitatis naturae, sed
unius principii commendatio.
20.
Secundum hoc, ita Spiritus sanctus non a se
ipso loquitur, quia non est a se ipso qui de Patre procedit:
sicut nec Filius potest a se facere quidquam,
quia nec ipse a se ipso est, sicut jam superius exposui:
non quod in omnibus nutum Patris exspectet; non
enim ait, Nisi quod viderit Patrem innuentem; sed, quod viderit Patrem facientem
[(Id. V, 19)]
, secundum
ea quae jam disputavimus. Quod autem in omnibus Spiritus
sanctus Christi praeceptum exspectet, ut dicunt,
legant si possunt. Quod enim dictum est, Non a se
loquetur: non est dictum, Quaecumque a me audierit;
sed, quaecumque audierit loquetur [(Id. XVI, 13)]
. Cur
autem dictum sit, paulo ante jam claruit ex ipsius
quam commemoravi Domini expositione, ubi ait, Omnia quae habet Pater, mea sunt; propterea dixi, De
meo accipiet.
Unde autem accipiet, inde est procul
dubio quod loquetur; quia inde audit, unde procedit.
Scit enim Dei Verbum, procedendo inde unde nascitur
Verbum, ita ut sit communiter Spiritus et Patris
et Verbi.
CAPUT XXIV.
Nec moveat quod futuri temporis
verbum est, accipiet; quasi nondum haberet. Indifferenter
quippe dicuntur temporis verba, quamvis sine
tempore manere intelligatur aeternitas. Nam et accepit,
quia de Patre processit; et accipit, quia de Patre
procedit; et accipiet, quia de Patre procedere nunquam
desinet: sicut Deus et est, et fuit, et erit; et
tamen initium vel finem temporis, nec habet, nec habuit,
nec habebit.
CAPUT XXV.
21.
Filius, inquiunt, pro nobis
interpellat Patrem; et Spiritus pro nobis postulat Filium.
Sicut legunt, quod Filius interpellat Patrem, secundum
ea quae superius nos etiam commemorantes
disseruimus: ita inveniant unde proferant, quod Spiritus
postulet Filium. Quod enim dicit Apostolus, Quid
enim oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus
interpellat gemitibus inenarrabilibus: qui autem scrutatur
corda, scit quid Spiritus sapiat, quia secundum