PL 43, col. 559
Contra Cresconium grammaticum Donatistam (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
quibus in ipsa morte major est poena, quod post
extortam aquis ultricibus animam, nec ipsam inveniunt
sepulturam. Isti ergo non solum mortui, verum etiam,
quod est gravius, insepulti, quomodo baptizare potuerunt?
Quomodo profuit lavatio eis, qui ab his
mortuis baptizati sunt, quos in eodem lavacro susceptos
denuo non lavistis, si ut putas illud intelligendum
est? Nam quod in epistola mea, cui respondere
tibi videris, putas quod idoli cultorem tanquam gravissimi
peccati reum tantummodo exceperim [(Lib. 1
contra Litteras Petiliani, n. 10)] ; et instas vehementer,
ut probes nullum excipi peccatorem in eo quod
scriptum esse dicis, Oleum peccatoris nolo ungat caput
meum: Felicianum et Praetextatum respice,
utrum peccatores non fuerint, quando sacrilegii catena
cum Maximiano pertrahi a tam magno concilio
dicebantur. Aude asserere, aude contendere, aude
saltem dicere, peccatores quidem fuisse, sed occultos,
quos ibi lego famosi criminis reos. Quanquam etsi
leviter peccavissent, etsi latuissent; tu hoc testimonio
quod ponis de oleo peccatoris in ista suggestione,
extorquere conaris, nullum excipi peccatorem. Ubi
eritis, si ita est? quo fugietis? in quibus vos latebris,
cum vestris sacrilegis, cum vestris famosi
criminis reis, cum vestris cadaveribus insepultis, abscondere
poteritis?
19.
Dicis, cum objicitur, qua nobis licentia jus Baptismi
vindicemus, quod non de merito actuum, non de
vitae innocentia tractemus, sed cuicumque licere dicamus,
et quasi praejudicatis criminibus rei, dum et peccatoribus
inesse baptizandi facultatem volumus ostendere,
nos aperte peccasse fateamur: quasi propter merita
nostra contra Deum nobis loquendum sit, ut quam
justi sumus, tam justum Baptismum esse faciamus;
cum et nulli hominum de sua justitia praesumendum
sit; et hinc maxime Baptismum Christi probemus
esse, non hominum, quia non fit varius humanorum
varietate meritorum. Unde uberius disputarem, nisi
a vobis dato compendio magis uterer. Suscepto enim
Baptismo, neque destructo, quem Maximianenses dederunt,
aspides, viperae, parricidae, cadavera Aegyptia,
et quidquid aliud in eos Bagaiensis concilii, ut
nostra causa facillima fieret, ore grandiloquo declamatum
est; satis et ipsi judicastis, non eorum meritis
a quibus ministratur, nec eorum quibus ministratur,
constare Baptismum, sed propria sanctitate atque
veritate, propter eum a quo institutus est, male
utentibus ad perniciem, bene utentibus ad salutem.
CAPUT XVII.--20. Miror autem quomodo etiam
tibi persuaderi potuerit, ut in tua disputatione mentionem
faceres Cypriani, cujus litteris etiam ipsis quas
ejus esse dicitis de Baptismo destruendo, qui apud
haereticos vel schismaticos datur, tota causa vestra
subvertitur. Sed hoc adversus Maximianenses, vel
alios qui Baptismum sive apud nos, sive apud vos
datum non suscipiunt, agere debemus: vos autem jam
causam istam mira facilitate finistis, jam Baptismum
in sacrilego schismate Maximiani datum cum Praetextato