PL 43, col. 638
Breviculus collationis cum Donatistis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
petitoris. Duas itaque ob res illa voluisse recitari; ut
appareret eos primitus in hac causa hominem judicem
postulasse, qui faciebant Catholicis invidiam, quod in
hac Collatione homo cognitor residebat; et ut petitoris
persona constaret: et quoniam legi coepta fuerant,
non debere interrumpi, sed usque ad finem recitando
perduci. Inter haec Cognitor, cum hoc primo
voluisset, quod a Catholicis petebatur, ut ea quae recitari
coeperant finirentur; postea tamen ei Donatistae
extorserunt, ut ea quae ipsi offerebant dilatis illis legi
permitterentur.
CAPUT XIII.--25. Tunc Donatistae aliquantum
praelocuti sunt, quod Mensurius qui fuerat ante Caecilianum
Ecclesiae Carthaginensis episcopus, tempore
persecutionis tradiderit persecutoribus sanctas Scripturas.
Et hoc ut probarent, legerunt ejus epistolam
ad Secundum Tigisitanum datam, qui tunc habebat
primatum episcoporum Numidiae. In qua epistola videbatur
Mensurius velut de suo crimine confiteri:
qui tamen non scripserat se sanctos codices tradidisse,
sed potius ne a persecutoribus invenirentur
abstulisse atque servasse; dimisisse autem in basilica
Novorum quaecumque reproba scripta haereticorum,
quae cum invenissent persecutores et abstulissent,
nihil ab illo amplius postulasse. Verumtamen quosdam
Carthaginensis ordinis viros postea suggessisse
proconsuli, quod illusi fuerant qui missi erant ad
Christianorum Scripturas auferendas et incendendas,
quia non invenerant nisi nescio quae ad eos non pertinentia;
ipsas autem in domo episcopi custodiri, unde
deberent proferri et incendi: proconsulem vero ad
hoc eis consentire noluisse. In eisdem etiam litteris
lectum est, eos qui se offerrent persecutionibus non
comprehensi, et ultro dicerent se habere Scripturas,
quas non traderent, a quibus hoc nemo quaesierat,
displicuisse Mensurio, et ab eis honorandis eum prohibuisse
Christianos. Quidam etiam in eadem epistola
facinorosi arguebantur et fisci debitores, qui occasione
persecutionis vel carere vellent onerosa multis
debitis vita, vel purgare se putarent, et quasi abluere
facinora sua, vel certe acquirere pecuniam, et in custodia
deliciis perfrui de obsequio Christianorum.
Crimen tamen Donatistae non ingerebant Mensurio,
nisi de codicibus traditis: mentitum eum quippe dicebant,
quod illi non fuerint codices sancti, et peccatum
suum tegere voluisse; quamvis et ipsam fictionem
criminarentur. Recitarunt etiam rescripta Secundi
Tigisitani ad eumdem Mensurium pacifice data,
ubi et ipse narravit, in Numidia persecutores quae
egerint: et qui comprehensi et Scripturas sanctas
tradere nolentes, et multa mala passi et gravissimis
suppliciis excruciati et occisi sunt: eosque honorandos
pro martyrii sui merito commendavit, laudans
eos non tradidisse Scripturas sanctas, illius mulieris
exemplo, quae duos exploratores in Jericho, in quibus
figurarentur duo Testamenta, Vetus et Novum,
tradere persecutoribus noluit [(Josue II)] . Quod quidem
exemplum si sub hac figura est intelligendum, Mensurium
potius adjuvabat. In suis enim litteris Mensurius