PL 43, col. 641

Breviculus collationis cum Donatistis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Primiano concilium eorum, a quibus in Maximiani
causa damnatus est; quoniam magis tenuit pars Donati,
quod actum est postea pro Primiano, quam illius
concilii auctoritatem quo fuerat ante damnatus: sic
ergo et in Caeciliani causa debere attendi quod postea
gestum est. Hic Donatistae de Maximiani causa coarctati
dixerunt, nec causam causae, nec personam praejudicare
personae. Quam sententiam in ore habere solent
omnes Catholici, cum Donatistae aliorum crimina
aliis objicientes suam separationem defenderent, et
orbem christianum nescio quibus Afrorum criminibus
accusarent. Nam et ista Collatione totum quod egerant
Catholici, ut Ecclesiae causam a causa Caeciliani
distinguerent asserentes in Ecclesia permixtos malos
non obesse bonis, nec eos suis maculare peccatis,
hoc utique egerant, ut nec causa causae praejudicaret,
nec persona personae. Quod ab adversariis dum aliud
ageretur, voce apertissima confirmatum est. Sed Cognitor
cum quaesisset quid de Carthaginensi concilio
Catholici responderent; iterum responderunt non esse
contemnendam similitudinem causae Primiani, quia
et Dominus Christus Judaeos de factis eorum convincens
perducebat ad verum.
29.
Deinde Donatistae longa prosecutione agebant,
ut ex illius auctoritate Carthaginensis concilii confirmaretur
Caeciliani damnatio, quod ad tot sacerdotes
venire noluerit; quasi non et Primianus ad eos a
quibus damnatus est, cum eorum factionem cognosceret,
simili voluntate non venerit; et quod non exspectaverit
Caecilianus, ut princeps a principe ordinaretur;
cum aliud habeat Ecclesiae catholicae consuetudo,
ut non Numidiae, sed propinquiores episcopi
episcopum Ecclesiae Carthaginis ordinent: sicut nec
Romanae Ecclesiae ordinat aliquis episcopus metropolitanus,
sed de proximo Ostiensis episcopus. Hoc
autem dicentes de sua consuetudine, quam nescio
quando instituerunt, Ecclesiae catholicae praejudicare
conabantur: quae consuetudo si antiqua esset, hoc
ipsum objecissent Caeciliano, quando eum absentem
damnaverunt. Dixerunt etiam scripsisse Optatum,
quod Caecilianus dixerit, Si traditores sunt qui me ordinaverunt,
ipsi veniant, et ordinent me. Quod quidem
si dictum est, ideo dici potuit ad illos irridendos,
quibus hoc mandasse perhibetur, quoniam certus erat
ordinatores suos non esse traditores. Non enim ait
quia traditores sunt; sed, si traditores sunt: ut innocentia
eorum probanda restaret, ubi probari recte
potuisset.
30.
Ad haec, et si quae alia prolixa prosecutione
dixerunt, breviter responderunt Catholici, non sufficere
ad causam Caeciliani Carthaginense concilium,
ipsos etiam judicasse, qui eam ad Imperatorem accusando
miserunt; et sic demonstrarunt hoc potius esse
exspectandum, quo res pervenerit usque ad Imperatoris
sententiam, cui eamdem causam mittendam
duxerunt. Hoc enim Catholici instabant, ut omnibus
morarum umbraculis amputatis, illa potius legerentur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.