PL 43, col. 643

Breviculus collationis cum Donatistis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

contemnendum et removendum existimans,
jussit gesta apud Melchiadem habita caetera recitari:
et recitata sunt. Quibus apparuit omnium qui tunc
consederant episcoporum sententiis et ipsius Melchiadis,
Caecilianum absolutum atque purgatum: Donatum
vero damnatum, qui praesens in prima fuerat
actione convictus; ille scilicet Donatus a Casis-Nigris,
quem praesentem fuisse tunc constitit.
32.
Sed hoc recitato, cum quaereretur a Donatistis
quid responderent ad illud Cirtense concilium, eo redierunt,
conantes falsum esse monstrare. Tum dixerunt
tempore persecutionis congregari non potuisse
concilium. Quod Cognitor non contempsit, et validum
existimans, a Catholicis responsionem poposcit;
atque inter haec quaesivit, unde probaretur tempus
fuisse persecutionis. Tunc Donatistae protulerunt
martyrum gesta, ubi auditi et pro confessione passi
sunt. Jussit etiam Cognitor computare Officium, et
renuntiare, consideratis utriusque consulibus et
diebus, et qui de concilio Cirtensi, et qui de gestis
martyrum legebantur: quia dictum fuerat a Catholicis,
post illorum martyrum passionem, unde persecutionis
tempus probabatur, prope annum consecutum
fuisse usque ad consulem et diem concilii Cirtensis.
Responsio autem computantis Officii mensem interfuisse
suggesserat. Voluerunt ergo Catholici de tabulis
tolli quod dixerant, ut hoc solum gesta retinerent
quod Officium responderat; hoc enim verius esse
crediderant. Sed Donatistae, quod a Catholicis dictum
erat, noluerunt de tabulis tolli: unde Catholici non
contenderunt, ut eorum in hoc calumniosus animus
appareret. Porro autem illud erat verius quod Catholici
dixerant; Officium autem in computando errans
falsum renuntiaverat, quod postea conscripta et diligentius
considerata gesta docuerunt, sicut potest probare,
quem libuerit legere, et non piguerit computare.
Nam gesta martyrum quibus ostendebatur tempus
persecutionis, consulibus facta sunt Diocletiano novies,
et Maximiano octies, pridie idus februarias; gesta
autem episcopalia decreti Cirtensis post eorumdem
consulatum, tertio nonas martias: ac per hoc tredecim
menses interesse inveniuntur, plures utique quam
undecim, quos prius Catholici minus diligenter computando
responderant: sed Officium ut falleretur et
mensem interesse responderet, eumdem consulatum
putavit, post consulatum autem non advertit, ubi annus
jam alius agebatur. Proinde Catholici tanquam
ex vera Officii responsione cogebantur ostendere tempore
persecutionis illos undecim vel duodecim episcopos
in domum privatam convenire potuisse, Donatistis
instantibus, ut hoc ex aliis conciliis ostenderent, si
aliquo tempore persecutionis facta episcoporum concilia
reperire potuissent. Quod Catholici quoniam tunc
inquirere et ad horam veteres chartas in archivis
ecclesiasticis discutere non poterant, respondebant
multo facilius duodecim homines in domum convenire
potuisse eo tempore, quo etiam congregationes plebium
fieri solebant, quamvis persecutione fervente,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.