PL 43, col. 645

Breviculus collationis cum Donatistis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

saepe etiam Cognitor interlocutus, fieri potuisse
illum conventum ab episcopis, quando et plebes congregatae
probabantur; compulit Donatistas, ut contra
concilium judiciumque Melchiadis, quo Caecilianus
purgatus atque absolutus legebatur, si haberent aliquid
dicerent, quoniam illic potius quam in illo Cirtensi
concilio causa consisteret.
34.
Tunc Donatistae ipsum Melchiadem coeperunt
crimine traditionis arguere, et dicere, majores suos
propterea illius judicium refugisse, quod traditor fuisset:
quasi non jam judicio ejus assisterent, et responderant
se in Caecilianum non habere quod dicerent.
Sed tamen facto judice intento, utrum de traditionis
crimine Melchiadis aliquod judicium, vel publicum,
vel ecclesiasticum proferretur, ipsisque
Catholicis id ut probaretur exspectantibus et exigentibus,
legerunt Donatistae gesta quaedam prolixissima
apud praefectum, ubi nec praefectus ipse cujusmodi
esset apparebat, nec locus legebatur, ubi haec agebantur.
Sed gesta ipsa multos multa ecclesiastica
tradentes longissima recitatione sonuerunt, ubi nomen
Melchiadis omnino non sonuit. Quibus peractis
cum Cognitor miraretur aliud promissum et aliud recitatum,
illi adhuc ejus patientiam deposcentes, gesta
alia recitarunt, in quibus legebatur Melchiades misisse
diaconos cum litteris Maxentii imperatoris et litteris
praefecti praetorio ad praefectum urbis, ut ea reciperent
quae tempore persecutionis ablata memoratus imperator
Christianis jusserat reddi. Et cum his quoque
gestis nullum Melchiadis crimen et Cognitori et Catholicis
defensoribus appareret, dixerunt Donatistae,
Stratonem diaconum, quem cum aliis Melchiades ad
recipienda loca ecclesiastica miserat, superioribus
gestis recitatum esse traditorem; et ideo volebant
etiam Melchiadem crimine traditionis aspergere, quod
diacono illo non degradato uteretur. In prosecutione
autem sua dixerunt Melchiadem tertium episcopum
fuisse ab illo, qui tunc erat cum traditio illa facta esset.
Hic Cognitor requisivit, utrum saltem in illis traditionis
gestis esset expressum, quod Straton diaconus
fuerit. Et recitatum est eum hortatorem vanissimae superstitionis
appellatum: quod non solum ipse, sed
etiam caeteri qui tradebant, appellabantur. Sed Donatistae
responderunt, a Gentilibus persecutoribus in
contumeliam religionis et diaconos et presbyteros ita
vocitatos.
35.
Ergo Catholici responderunt, cum mirum non
esset, essetque in rebus humanis usitatissimum, ut
non duo tantum, verum etiam plures homines uno
nomine vocarentur; fieri quidem potuisse ut ille traditor
Straton presbyter fuerit, iste autem alius Straton

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.