PL 44, col. 211
De spiritu et littera (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: A Treatise on the Spirit and the Letter 18 · A Treatise on the Spirit and the Letter 17 · A Treatise on the Spirit and the Letter 19
quia per legem fidei quisque cognoscit, si
quid bene vivit, Dei gratia se habere, et ut perficiatur
in dilectione justitiae, non se aliunde consecuturum.
CAPUT XI.
18.
Pietatem esse sapientiam. Justitia
Dei dicta quam Deus facit. Quae cogitatio pium
facit, quia pietas est vera sapientia: pietatem dico
quam Graeci Θεοσέβειαν vocant: ipsa quippe commendata
est, cum dictum est homini, quod in libro Job
legitur, Ecce pietas est sapientia [(Job XXVIII, 28)]
. Θεοσέβεια
porro si ad verbi originem latine expressam
interpretaretur, Dei cultus dici poterat, qui in hoc
maxime constitutus est, ut anima ei non sit ingrata.
Unde et in ipso verissimo et singulari sacrificio,
Domino Deo nostro agere gratias admonemur. Erit
autem ingrata, si quod illi ex Deo est, sibi tribuerit,
praecipueque justitiam, cujus operibus velut propriis
et velut a semetipsa sibimet partis, non vulgariter
tanquam ex divitiis aut membrorum forma aut eloquentia,
caeterisque, sive externis sive internis, sive
corporis sive animi bonis, quae habere etiam scelerati
solent, sed tanquam de iis quae proprie sunt bona
bonorum quasi sapienter inflatur. Quo vitio repulsi
a divinae stabilitate substantiae, etiam magni quidam
viri ad idololatriae dedecus defluxerunt. Unde idem
apostolus in eadem Epistola, in qua vehemens defensor
est gratiae, cum se dixisset esse Graecis ac Barbaris,
sapientibus et insipientibus debitorem, et ideo
quod ad ipsum pertineret, promptum esse et his qui
Romae essent evangelizare: Non enim confundor,
inquit, de Evangelio; virtus enim Dei est in salutem
omni credenti, Judaeo primum et Graeco. Justitia enim
Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est,
Justus autem ex fide vivit. Haec est justitia Dei, quae
in Testamento Veteri velata, in Novo revelatur: quae
ideo justitia Dei dicitur, quod impertiendo eam justos
facit; sicut Domini est salus [(Psal. III, 9)]
, qua salvos
facit. Et haec est fides, ex qua et in quam revelatur,
ex fide scilicet annuntiantium, in fidem obedientium:
qua fide Jesu Christi, id est, quam nobis contulit
Christus, credimus ex Deo nobis esse, pleniusque
futurum esse quod juste vivimus; unde illi ea pietate,
qua solus colendus est, gratias agimus.
CAPUT XII.
19.
Cognitio Dei per creaturas. Lex
sine gratia. Nec immerito se Apostolus ex hoc articulo
convertit ad eos cum detestatione commemorandos,
qui vitio illo, quod superius memoravi, leves et inflati,
ac per se ipsos velut per inane sublati, ubi non
requiescerent, sed fracti dissilirent, in figmenta
idolorum tanquam in lapides deciderunt. Quia enim
commendaverat pietatem fidei, qua Deo justificati
grati esse debemus, velut contrarium quod detestaremur
subinferens: Revelatur enim, inquit, ira Dei
de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum