PL 44, col. 267

De natura et gratia (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: A Treatise on Nature and Grace 42 · A Treatise on Nature and Grace 41 · A Treatise on Nature and Grace 43

exisse de hac vita, probet hominem saltem propinquante
morte fuisse sine peccato in hac vita. Ubi parum
attendit, cum sit acutissimus, non frustra etiam
justos in oratione dicere, Dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: Dominumque
Christum, cum eamdem orationem docendo explicuisset,
veracissime subdidisse, Si enim dimiseritis
peccata hominibus, dimittet vobis Pater vester peccata
vestra. Per hoc enim quotidianum spirituale
quodam modo incensum, quod ante Deum in altare
cordis, quod sursum habere admonemur, infertur,
etiamsi non hic vivatur sine peccato, licet mori sine
peccato, dum subinde venia deletur, quod subinde
ignorantia vel infirmitate committitur.
CAPUT XXXVI.
42.
Sancta virgo Maria sine ullo
vixit peccato. Nullus praeterea sanctorum absque peccato.
Deinde commemorat eos, « qui non modo non peccasse,
verum etiam juste vixisse referuntur, Abel,
Enoch, Melchisedech, Abraham, Isaac, Jacob, Jesu Nave,
Phinees, Samuel, Nathan, Elias, Joseph, Elisaeus,
Micheas, Daniel, Ananias, Azarias, Misael, Ezechiel,
Mardochaeus, Simeon, Joseph cui desponsata erat
virgo Maria, Joannes. » Adjungit etiam feminas,
« Debboram, Annam Samuelis matrem, Judith,
Esther, alteram Annam filiam Phanuel, Elisabeth,
ipsam etiam Domini ac Salvatoris nostri Matrem,
quam » dicit « sine peccato confiteri necesse esse
pietati. » Excepta itaque sancta virgine Maria, de
qua propter honorem Domini nullam prorsus cum de
peccatis agitur, haberi volo quaestionem: unde
enim scimus quid ei plus gratiae collatum fuerit ad
vincendum omni ex parte peccatum, quae concipere
ac parere meruit, quem constat nullum habuisse peccatum?
hac ergo Virgine excepta, si omnes illos sanctos
et sanctas, cum hic viverent, congregare possemus
et interrogare utrum essent sine peccato, quid
fuisse responsuros putamus? utrum hoc quod iste
dicit, an quod Joannes apostolus? Rogo vos, quantalibet
fuerint in hoc corpore excellentia sanctitatis,
si hoc interrogari potuissent, nonne una voce clamassent, Si dixerimus quia peccatum non habemus,
nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est?
An
illud humilius responderent fortasse, quam verius?
Sed huic jam placet, et recte placet, « laudem humilitatis
in parte non ponere falsitatis. » Itaque hoc
si verum dicerent, haberent peccatum; quod humiliter
quia faterentur, veritas in eis esset: si autem
hoc mentirentur, nihilominus haberent peccatum,
quia veritas in eis non esset.
CAPUT XXXVII.
43.
Cur non omnium peccata
Scriptura commemoraverit. « Dicent forsitan, » inquit,
« Numquid omnium potuit Scriptura commemorare
peccata? » Et verum ei dicent, quicumque dicent:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.