PL 45, col. 1073

Opus imperfectum contra secundam responsionem Juliani (Augustinus Hipponensis),

AUG. Si Deum Patriarcharum colis, quare non credis
circumcisionem octavi diei, quae praecepta est Abrahae,
praefigurationem fuisse regenerationis in Christo?
Hoc enim si crederes, videres non potuisse juste
animam parvuli exterminari de populo suo, si die
non circumcideretur octavo [(Gen. XVII, 12-14)] , nisi
alicui fuisset obligata peccato? Si Deum Prophetarum
colis, cur non credis quod per eos toties Deus dixerit, Reddam peccata patrum in filios
[(Exod. XXXIV, 7, et
Jerem. XXXII, 18)]
? Si Deum Apostolorum colis, cur
non credis, corpus mortuum propter peccatum [(Rom.
VIII, 10)] ? Si Deum colis in quo speravit et sperat
Ecclesia primitivorum, quae conscripta est in coelis,
cur non credis baptizandos parvulos erui de potestate
tenebrarum [(Coloss. I, 13)] , cum eos propter hoc
exsufflet atque exorcizet Ecclesia, ut ab eis potestas
tenebrarum mittatur foras? Ille vero quem sperat
judicem rationalis creatura, quae in sanctis ejus est et
fidelibus, lege nobis, praeter regnum bonis et
supplicium malis, quem tertium locum praeparaverit
et promiserit non regeneratis innocentibus tuis. Quomodo
autem dicis, neminem prudentum pro Domino,
quem colimus, sanguinem fundere; cum eum coluerit
et pro eo sanguinem fuderit gloriosissimus Cyprianus,
qui vos in ista quaestione suffocat, dicens, parvulum
ex Adam carnaliter natum, contagium mortis
antiquae prima nativitate contrahere [(Epist. 64, ad
Fidum)] ? Videsne te potius reum, qui blasphemas
istum sanctorum martyrum Deum? Dicis te colere
omnipotentissimum, aequissimum, misericordissimum
Deum: sed ipse est omnipotentissimus, qui jugum
grave, quo premuntur filii Adam ex die nativitatis
suae, procul dubio ab eis posset auferre, imo ne ullo
tali jugo prorsus gravarentur efficere: sed ipse est
aequissimus, qui nullo modo illud imponeret, imponive
permitteret, nisi peccata in eis, cum quibus
nati sunt, inveniret, quorum reatum renatis idem
ipse misericordissimus solveret. Si ergo te delectaret
divina justitia, videres profecto quod ex ipsa veniat,
non utique injuste a parvulis incipiens, nota omnibus
humana miseria, qua peragitur haec vita, a primis
fletibus nascentium, usque ad extremos halitus morientium;
sanctis tantum et fidelibus, sed in alia vita,
felicitate promissa.
LI.
JUL. Pro hoc igitur Deo meo, quem mihi qualem
credo omnis creatura et sancta Scriptura denuntiat,
rectius dixi facerem, si nec librorum te
concertatione dignum putarem. Verum quoniam mihi
potissimum hoc a sanctis viris, nostri temporis confessoribus,
munus impositum est, ut dicta tua quid habeant
ponderis rationisque discutiam, opportunum
fuit ostendere prius, non a te credi ei Deo, qui in
Catholicorum semper Ecclesia praedicatus est, et usque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.