PL 45, col. 1315

Opus imperfectum contra secundam responsionem Juliani (Augustinus Hipponensis),

transcendat absurditas: dic quo merito imago. Dei
cum tanta mentis deformitate nascatur, ut nullo robore
aetatis, nulla prolixitate temporis, nullo labore
studiorum, nulla industria magistrorum, nullis poenis
verberum possit, non dico ad sapientiam, sed ad qualemcumque
doctrinam utilem pervenire; qui non vis
credere Deum justum ideo de paradiso, hoc est, felicitatis
loco, vitiatam atque damnatam naturam humanam
dimisisse, ne mors illic ulla contingeret, id est,
nec temporalis corporis, nec totius hominis sempiterna,
nec ista tot ac tanta quae in genere humano cernimus
ingeniorum et corporum mala, quae de radice
depravata atque punita et massa perdita nasci oportebat,
in regione illius beatitudinis nascerentur; sed
potius in his terris miseriae mortalium, quae justissime
inflicta est, deputatis, reatu persequente nascentes,
neque a renascentibus labore recedente aerumnoso
usque ad corporis mortem.
CLXII.
JUL. Res clara est, et in primo opere jam
sufficienter impleta. Verum quoniam tu adeo pellax
esse voluisti, ut aliquam inter te et Manichaeum distinctionem
facere nitereris: ideo necesse mihi nunc
est urgere causam, ut non solum praeteritis dictis tuis,
sed etiam, si qua deinceps inferre tentaveris, clareat
obviatum. Dicimus itaque, tam bonum esse opus Dei
in nascente, ut ea quae substantiae ejus sunt naturalia,
opus emendatore non habeant. Quoniam quicumque
censuerit, id quod a Deo factum confitetur, aliter fieri
debuisse: illum sine dubio reprehendit, quem corrigendae
in alteram formam creaturae confitetur artificem
.
AUG. Tace, obsecro: quid loquaris ignoras. Nonnulli
clausis oribus nati sunt, et eis a medicis sunt
aperta. Erat apud nos Acatius quidam, honesto apud
suos ortus loco: clausis oculis natum se esse dicebat;
sed quia intus sani palpebris cohaerentibus non patebant,
medicum eos ferro aperire voluisse, neque hoc
permisisse religiosam matrem suam, sed id effecisse
imposito ex Eucharistia cataplasmate, cum jam puer
quinque fere aut amplius esset annorum, unde hoc se
satis meminisse narrabat. Omitto illum evangelicum
caecum natum, cui lumina, quae propter commendanda
mirabilia sua minus fecerat, ipse Artifex reddidit. Ibi
enim cur caecus natus fuerit, causa non tacita est; non
scilicet propter peccatum suum, vel parentum, sed ut
manifestarentur opera Dei in illo. Verumtamen interroga
medicos, et dicant tibi quam multis, ubi possunt,
opitulentur, ne vitia corporibus innata permaneant,
vel etiam natos necent. Nam quidam, sicut alii
oribus, ita clausis inferioribus meatibus oriuntur, quae
utique vitia si maneant, non eos sinunt vivere. Neque
enim cum his medicinali peritia subvenitur hominibus,
Dei opera culpata emendantur. Quis enim verax
Dei cultor ignorat, quod tales sic nasci oportebat ut
nati sunt? Sed etiam hoc pertinet ad aerumnas generis
humani, in quibus aguntur hi dies mali, justo judicio

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.