PL 46, col. 827

Sermones inediti (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

praesens. IV. Eucharistiae Effectus. V. Conditiones
dignae Sumptionis.
I.
REDDENDI sermonis officium, et cura, qua vos
parturivimus, ut Christus formaretur in vobis, compellit
nos admonere infantiam vestram, qui ex aqua
et Spiritu nunc renati cibum et potum istum super
hanc dominicam mensam nova luce conspicitis, et novella
pietate percipitis, quid sibi velit tam magnum,
divinumque Sacramentum, tam clarum et nobile medicamentum,
tam mundum et facile sacrificium,
quod nec in una civitate terrena Jerusalem, nec in
tabernaculo illo quod per Moysen, nec in templo illo,
quod per Salomonem fabricatum est, quae fuerunt
umbrae futurorum, sed a solis ortu usque ad occasum,
sicut a Prophetis praedictum est, immolatur, et secundum
Novi Testamenti gratiam Deo victima laudis
offertur. Non adhuc de gregibus pecorum hostia
cruenta conquiritur, non nunc ovis aut hircus divinis
altaribus admovetur, sed sacrificium jam nostri
temporis Corpus et Sanguis est ipsius Sacerdotis. De
illo quippe tanto ante praedictum est in Psalmis: Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. [(1 Psal. CIX, 4)]
.
Quod autem panem et vinum
Melchisedech sacerdos Dei excelsi protulerit, quando
patrem nostrum Abraham benedixit, in libro Genesis
legimus et tenemus [(Gen. XIV, 18)] .
II.
Christus ergo Dominus noster, qui obtulit patiendo
pro nobis, quod nascendo accepit ex nobis,
princeps Sacerdotum factus in aeternum sacrificandi
dedit ordinem, quem videtis, Corporis utique et
Sanguinis sui. Nam percussum lancea Corpus ejus
aquam et sanguinem emisit, quo peccata nostra dimisit.
Hujus gratiae memores, vestram ipsorum salutem
operantes, quoniam Deus est, qui operatur in vobis,
cum timore et tremore ad participationem hujus altaris
accedite. Hoc agnoscite in pane, quod pependit
in cruce; hoc in calice, quod manavit ex latere. Nam
et illa vetera sacrificia populi Dei hoc unum venturum
multiplici varietate figurabant. Ipse enim Christus
et ovis est propter innocentiam simplicis animi,
et hircus propter similitudinem carnis peccati. Et
quidquid aliud multis et diversis modis in sacrificiis
Testamenti Veteris praenunciatum est, ad hoc unum
pertinet, quod novo Testamento revelatum est.
III.
Accipite itaque, et edite Corpus Christi, etiam
ipsi in Corpore Christi facti jam membra Christi. Accipite,
et potate Sanguinem Christi. Ne dissolvamini,
manducate vinculum vestrum. Ne vobis viles videamini,
bibite pretium vestrum. Sicut hoc in vos convertitur,
cum id manducatis et bibitis, sic et vos in
Corpus Christi convertimini, cum obedienter et pie
vivitis. Ipse namque sua jam propinquante passione,
cum Pascha faceret cum Discipulis suis, acceptum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.