PL 46, col. 836
Sermones inediti (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
vobiscum, audistis: Sursum cor. Tota vita Christianorum
verorum sursum cor, non Christianorum
nomine solo, sed Christianorum re ipsa, et veritate
tota vita sursum cor. Quid est Sursum cor? Spes in
Deo, non in te. Tu enim deorsum, Deus sursum est.
Si spem habes in te, cor deorsum est, non est sursum.
Ideo, cum audieritis a Sacerdote: Sursum cor!
respondetis: Habemus ad Dominum. Laborate, ut verum
respondeatis. Quia apud acta Dei respondetis,
sic sit, quomodo dicitis. Non lingua sonet, et
conscientia neget, et, quia hoc ipsum, ut sursum
habeatis cor, Deus vobis donat, non vires vestrae,
ideo sequitur, cum dixeritis, habere vos sursum
cor ad Dominum, sequitur Sacerdos et dicit: Domino Deo nostro gratias agamus.
Unde gratias agamus?
Quia sursum cor habemus, et nisi ille illud levasset,
in terra jaceremus. Et inde jam, quae
aguntur in precibus sanctis, quas audituri estis, ut accedente
verbo fiat corpus et sanguis Christi. Nam
tolle verbum, panis est, et vinum. Adde verbum, et
jam aliud est. Et ipsum aliud quid est? Corpus Christi
et sanguis Christi. Tolle ergo verbum, panis est,
et vinum. Adde verbum, et fiet Sacramentum. Ad
hoc dicitis: Amen. Amen dicere subscribere est.
Amen latine interpretatur Verum. Deinde dicitur dominica
Oratio, quam jam accepistis, et reddidistis.
Quare ante dicitur, quam accipiatur Corpus et Sanguis
Christi? Quia, sicut est humana fragilitas, si forte
aliquid, quod non decebat, cogitatio nostra concepit;
si aliquid lingua, quod non oportebat, effudit;
si aliquid oculus, quod non decebat, aspexit; si aliquid
auris blandius, quod non oportebat, audivit; si
forte aliqua talia contracta sunt de hujus mundi tentatione,
et vitae humanae fragilitate, tergitur dominica
Oratione, ubi dicitur: Dimitte nobis debita nostra [(Matth. VI, 12)]
;
ut securi accedamus, ne, quod accipimus,
in judicium nobis manducemus, et bibamus.
Post hoc dicitur: Pax vobiscum. Magnum sacramentum
osculum pacis. Sic osculare, ut diligas. Ne sis
Judas. Judas traditor Christum ore osculabatur, corde
insidiabatur. Sed forte inimicum animum habet
contra te aliquis, et non potes eum convincere, cogeris
tolerare. Noli ei malum pro malo in corde tuo
reddere. Ille odit, tu ama, et securus oscularis. Audistis
pauca, sed magna. Non vilescant paucitate, sed
chara sint pondere. Simul etiam onerandi non estis,
ut ea, quae dicta sunt, teneatis.
SERMO VII. De Paschate.
SYNOPSIS.
I. Quis agat Pascha, et quomodo agendum. II. alleluia