PL 51, col. 606

Chronicum integrum (Prosper Aquitanus), J. P. Migne · Appendicula ad Chronicum (Prosper Aquitanus), J. P. Migne

supplicatio ita eum Deo agente fenivit, ut cum omnia
potestatis ipsius essent, tradita sibi civitate, ab igne
tamen et caede atque suppliciis abstineretur.
Per quatuordecim igitur dies, secura et libera
secutatione, omnibus opibus suis Roma vacuata est,
multaque millia captivorum, prout quique, aut
aetate, aut arte placuerunt, cum regina et filiabus
ejus Carthaginem abducta sunt.
Eodem anno Pascha Dominicum die VIII kalendas
Maii celebratum est, pertinaci intentione Alexandrini
episcopi, cui omnes Orientales consentiendum
putaverunt: quamvis sanctus papa Leo XV kalendas
Maii potius observandum protestaretur. Exstant
ejusdem papae epistolae ad clementissimum principem
Marcianum datae, quibus ratio veritatis sollicitatae
evidenter patefacta est; et quibus Ecclesia catholica

instrui potest quod haec persuasio studio
unitatis et pacis tolerata sit potius quam probata,
numquam deinceps imitanda: ut quae exitialem attulit
offensionem, omnem in perpetuum perdat auctoritatem.

exsilio relegavit. Qui Dei judicio scatens vermibus
vitam finivit.
Post eum regnavit Guntamundus Gentunis ejusdem
Hunerici regis fratris filius annos XI, menses
IX, dies XI. Qui tertio anno regni sui coemeterium

sancti martyris Agilei apud Carthaginem catholicis
dare praecipit, 756 Eugenio Carthaginensi episcopo,
ab eodem jam de exsilio revocato. Decimo autem anno
regni sui, Ecclesias catholicorum aperuit, et omnes
Dei Sacerdotes, petente Eugenio Carthaginensi episcopo,
de exsilio revocavit. Quae Ecclesiae fuerunt
clausae annos XI, menses VI, dies V, hoc est, ab
octavo anno Hunerici, id est, ex die VII idus Februarii,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.