PL 53, col. 616

Praedestinatus (Auctor incertus), J. P. Migne

Sed hos disputatione Origenis magna memorat
ex parte revocatos.
LXXXIV.
Octogesimam et quartam haeresem Helvidianos
occupasse ab Helvidio memoramus. Qui ita virginitati
sanctae Mariae contradicunt, ut eam dicant de
Joseph post nativitatem Christi alios filios peperisse.
Isti quidem nuper, id est sub Siricio Romanorum
antistite orti sunt, et per Italiam atque Gallias direxerunt
suos discipulos. Contra hos scripsit Hieronymus
doctor egregius duos libros, quos lectos in
tempore digna eos exsecratione anathematizabant.
Epiphanius autem noster, scrutator haereticorum,
scribens contra hos libellum, qui in illo tempore
hanc blasphemiis plenam assertionem proferebant,

Antidicomaritas eos censuit appellari.
LXXXV.
Octogesimam et quintam haeresem Paterniani inchoasse
leguntur. Hi inferiores humani corporis partes
non a Deo, sed a diabolo factas opinantur: et
omnium ex illis partibus flagitorum licentiam tribuentes
impurissime vivunt. Hos dum Damasus damnaret
episcopus detectos in scelere, hujusmodi de
his in relatione sua ad Valentinianum majorem scripsit,
dicens: Scire volumus pietatem vestram, Venustianos
in scelere turpissimo detectos ab apostolica
sede esse damnatos. Quorum etiam confessiones simul
direxit. Contra hos postea lex specialis egressa
est, ut ubicumque essent reperti, vindice gladio
agerentur.

LXXXVI.
Tertullianistas olim a Sotere papa Romano damnatos
legimus. Cur autem octogesimam et sextam
eos haeresem dicamus arripuisse, haec causa est, quod
quaedam Octaviana veniens ex Africa, cujus vir, Hesperius
nomine, videbatur duci Arbogasti valde conjunctus,
qui etiam apud Maximum tyrannum multum
potuit, haec Octaviana adduxit secum quemdam tergiversatorem
versutumque daemonem, cui vix centum
occurrent verbosanti atque in hominem confidenti.
Hic cum se presbyterum diceret Tertullianistam,
meruit per sacrum scriptum ut sibi collegium
extra muros Urbis fabricaret. Quod dum impetrasset
a tyranno Maximo, sanctorum nostrorum exclusit
locum, id est duorum fratrum Processi et Martiniani,

dicens eos Phryges fuisse, et ideo hanc legem tenuisse,
quam Tertullianus: atque hoc ordine per occasionem
martyrum Dei populum seducebat. Deo autem
Theodosio religioso Augusto dante victoriam, punitoque
satellite Maximi de cujus se Tertullianista potestate
jactabat, statim fugit cum matrona quae venerat,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.