PL 54, col. 1055

Epistolae (Leo I), J. P. Migne

In inglese: Letters 121

incolumem custodiat, frater charissime. Data tertio
idus Junii, Opilione viro clarissimo consule.
1228 EPISTOLA CXXI. AD MARCIANUM AUGUSTUM. De Paschate.
SYNOPSIS.
I.
Curam paschalis cycli Alexandrino
episcopo olim esse demandatam. --II. Quid difficultatis
ex illo ortum sit. --III. Ut de hac difficultate
jubeat inquiri, postulat.
LEO episcopus MARCIANO Augusto.
CAP. I.
Tam multis documentis per omnes
Christi Ecclesias fides vestrae pietatis innotuit: ut
si quid sollicitudinum pro communi religione generatur,
merito vestrum quaeratur auxilium. Et quia

memor dispensationis mihi creditae, necesse habeo
curas meas etiam in ea quae sunt futura praemittere,
non improbe cupio clementiae vestrae studiis adjuvari:
ut in ea observantia, quae certa semper ratione
variatur, nihil possit erroris incurri. Paschale
etenim festum, quo sacramentum salutis humanae
maxime continetur, quamvis in primo semper mense
celebrandum sit, ita tamen est lunaris cursus conditione
mutabile, ut plerumque sacratissimae diei

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.