PL 54, col. 1095

Epistolae (Leo I), J. P. Migne

In inglese: Letters 134

quem (quod saepe dicendum est) mallem pro sanctis
actibus fraterna charitate complecti, gloriosissime
imperator.
CAP. II.
Quia vero suggestiones meas pro tranquillitate
catholicae fidei libenter accipitis, significatum
mihi esse fratris et coepiscopi mei Juliani sermone
cognoscite, Eutychen impium pro suis quidem
meritis exsulare; sed in ipso suae damnationis loco
multa adversus integritatem catholicam blasphemiarum
desperatius venena profundere; et quod in illo
totus mundus exhorruit atque damnavit, impudentia
majore, ut innocentes decipere possit, evomere.
Plenum itaque rationis existimo ut vestra clementia
ad longinquiora eum 1276 jubeat et secretiora
transferri. Monasterio vero ejus Constantinopoli

constituto, in quo habitatores monachi evangelica
apostolicaque doctrina crebrius sunt et plenius roborandi,
salubriter (ut arbitror) fiet, si is qui ipsi monasterio
praepositus esse dicitur, a societate veneratoris
vestri Juliani episcopi, quem in speculis propter
fidem illic esse constitui, non recedat; cujus
assidua visitatione profectus servorum Dei illic habitantium
possit augeri.
CAP. III.
Petitionem autem meam de festivitate
paschali gaudeo ita a vestra pietate susceptam, ut confestim
agentem in rebus Alexandriam mitteretis de
errore admonendo, quem sanctae memoriae Theophili
constitutio videtur inferre. De qua re, sicut scribere
dignamini, quidquid ad pietatis vestrae notitiam perlatum
fuerit, jubete me nosse; ut de observantia
quam non licet esse diversam, quid potissimum sit
tenendum, Ecclesia universalis agnoscat. Precor autem,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.