PL 54, col. 1211

Epistolae (Leo I), J. P. Migne

In inglese: Letters 168

illicita usurpatione committi, modis omnibus constituo
submoveri. De 1431 poenitentia scilicet quae
a fidelibus postulatur, ne de singulorum peccatorum
genere, libello scripta professio publice recitetur,
cum reatus conscientiarum sufficiat solis sacerdotibus
indicari confessione secreta. Quamvis enim
plenitudo fidei videatur esse laudabilis, quae propter
Dei timorem apud homines erubescere non veretur,
tamen quia non omnium hujusmodi sunt peccata,
ut ea, qui poenitentiam poscunt, non timeant publicare,
removeatur tam improbabilis consuetudo,
ne multi a poenitentiae remediis arceantur, dum aut
erubescunt aut metuunt inimicis suis sua facta reserari,
quibus possint legum constitutione percelli.
Sufficit enim illa confessio quae primum Deo offertur,

tum etiam sacerdoti, qui pro delictis poenitentium
precator accedit. Tunc enim demum plures ad
poenitentiam poterunt provocari, si populi auribus
non publicetur conscientia confitentis. Datum pridie
nonas Martii, Recimere consule.
EPISTOLA CLXIX. AD LEONEM AUGUSTUM.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.