PL 54, col. 164
Sermones (Leo I), J. P. Migne
In inglese: Sermons 10
in pauperes expendunt. --III. Sine misericordia in
pauperes, caeteras virtutes non prodesse. --IV. Fidem sine operibus mortuam esse, per charitatem
vivificari. Eleemosynae ac temperantiae bona
quae?
CAP. I.
Apostolicae traditionis, dilectissimi, instituta
servantes, pastorali vos sollicitudine cohortamur,
ut diem quem illi ab impiorum superstitione
purgatum, misericordiae operibus consecrarunt, devotione
religiosae consuetudinis celebremus, ostendentes
apud nos auctoritatem Patrum vivere, eorumque
doctrinam in nostra obedientia permanere. Quoniam
sancta tantae constitutionis utilitas, non praeterito
tantum tempori, sed etiam nostrae prospexit
aetati, ut quod illis ad destructionem profuit vanitatum,
hoc nobis proficeret ad incrementa virtutum.
Quid autem tam aptum fidei, quid tam conveniens
pietati, quam egentium juvare pauperiem, infirmorum
curam recipere, fraternis necessitatibus subvenire,
et conditionis propriae in aliorum labore meminisse?
In quo opere, quantum quis possit, quantumque
non possit, solus veraciter ille discernit,
qui novit quid quibusque contulerit. Non solum enim
spiritales opes et dona coelestia Deo donante capiuntur,
sed etiam terrenae et corporeae facultates ex
ipsius largitate proveniunt, ut merito rationem eorum
quaesiturus sit, quae non magis possidenda
tradidit, quam dispensanda commisit. Muneribus igitur
Dei juste et sapienter utendum est, ne materia
boni operis fiat causa peccati. Nam divitiae, quod
ad ipsas species earum atque substantias pertinet,
bonae sunt, et humanae societati plurimum prosunt,
cum a benevolis habentur et largis, nec illas aut luxuriosus 35
prodigit, aut avarus abstrudit, ut tam
pereant male conditae, quam insipienter expensae.
CAP. II.
Quamvis autem laudabile sit intemperantiam
fugere, et turpium voluptatum damna vitare,
multique magnifici facultates suas dedignentur occulere,
et in copia affluentes vilem atque sordentem
horreant parcitatem, non est tamen talium aut felix
abundantia, aut probanda frugalitas, si ipsis tantum
propriae opes serviunt; si eorum bonis nulli juvantur
pauperes, nulli foventur infirmi; si de magnarum
abundantia facultatum non captivus redemptionem,
non peregrinus solatium, non exsul sentit
auxilium. Hujusmodi divites egentiores omnibus sunt
egenis. Perdunt enim illos redditus quos possent