PL 54, col. 165
Sermones (Leo I), J. P. Migne
In inglese: Sermons 10
habere perpetuos, et dum brevi nec semper libero
incubant usui, nullo justitiae cibo, nulla misericordiae
suavitate pascuntur; foris splendidi, intus obscuri;
abundantes temporalium, inopes aeternorum:
quia ipsi animas suas fame afficiunt et nuditate
dehonestant, qui de iis quae terrenis horreis
commendarunt, nihil thesauris coelestibus intulerunt.
Sed forte sunt aliqui divitum qui, licet nullis largitionibus
pauperes Ecclesiae soleant adjuvare, alia
tamen Dei mandata custodiunt, et inter diversa fidei
et probitatis merita, veniabiliter sibi aestimant unam
deesse virtutem. Verum haec tanta est, ut sine illa
caeterae, etsi sunt, prodesse non possint. Quamvis
enim quis fidelis sit, et castus, et sobrius, et aliis
majoribus ornatus insignibus; si misericors tamen
non est, misericordiam non meretur: ait enim
Dominus: Beati misericordes, quoniam ipsorum miserebitur
Deus [(Matth. V, 7)]
. Cum autem venerit Filius
hominis in majestate sua, et sederit in throno
gloriae suae, et congregatis omnibus gentibus, bonorum
et malorum fuerit facta discretio [(Matth. XXV,
33)] , in quo laudabuntur qui ad dexteram stabunt,
nisi in operibus benevolentiae et charitatis officiis,
quae Jesus Christus sibi impensa reputabit? Quoniam
qui naturam hominis suam fecit, in nullo se ab humana
humilitate discrevit. 36 Sinistris vero quid objicietur,
nisi neglectus dilectionis, duritia inhumanitatis,
et pauperibus misericordia denegata? quasi nec alias
virtutes dextri, nec alias offensiones habeant sinistri.
Sed illo magno summoque judicio tanti aestimabitur
vel largitatis benignitas, vel tenacitatis impietas, ut pro
plenitudine omnium virtutum, et pro summa omnium
commissorum, et per unum bonum isti introducantur
in regnum, et per unum malum illi in ignem mittantur
aeternum.
Nemo igitur, dilectissimi, de ullis sibi bonae vitae
meritis blandiatur, si illi defuerint opera charitatis;
nec de sui corporis puritate securus sit, qui nulla
eleemosynarum purificatione mundatur. Eleemosynae
enim peccata delent [(Eccli. III, 33)] , mortem perimunt,
et poenam perpetui ignis exstinguunt. Sed qui