PL 54, col. 166

Sermones (Leo I), J. P. Migne

In inglese: Sermons 10

ab earum fructu fuerit vacuus, erit ab indulgentia
retribuentis alienus, dicente Salomone: Qui obturat
aures ne audiat imbecillum, et ipse vocabit Dominum,
et non erit qui exaudiat eum. Unde et Tobias
filium suum praeceptis pietatis instituens: Ex substantia,
inquit, tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem
tuam ab illo paupere: ita fiet ut nec a te avertatur
facies Dei [(Tob. IV, 7)]
. Haec virtus omnes facit utiles
esse virtutes, quae ipsam quoque fidem, ex qua justus
vivit [(Habac. II, 4; Rom. I, 17; Galat. III, 11)] , et
quae sine operibus mortua nominatur [(Jac. II, 26)] , sui
admixtione vivificat: quia sicut in fide est operum ratio,
ita in operibus fidei fortitudo. Dum ergo tempus habemus,
sicut ait Apostolus, operemur quod bonum est ad
omnes, maxime autem ad domesticos fide [(Galat. VI, 10)]
.
Bonum autem facientes non deficiamus, tempore enim
suo metemus
[(Ibid., 9)]
. Praesens itaque vita tempus
est sationis, et dies retributionis tempus est messis,
quando unusquisque seminum fructus secundum
sationis suae percipiet quantitatem. De proventu
autem istius segetis nemo falletur, quia animorum
ibi magis quam impendiorum mensura taxabitur; et
tantum reddent exigua de exiguis, quantum magna
de magnis. Et ideo, dilectissimi, satisfiat apostolicis
institutis. Et quia die Dominica prima est futura
collectio, omnes vos 37 devotioni voluntariae praeparate,
ut unusquisque secundum sufficientiam suam
habeat in sacratissima oblatione consortium. Exorabunt
pro vobis et ipsae eleemosynae, et ii qui vestris
muneribus juvabuntur; ut ad omne opus bonum

idonei semper esse possitis, in Christo Jesu Domino
nostro, qui vivit et regnat per infinita saecula saeculorum.
Amen.
SERMO XI[ Al. X]. De Collectis VI.
SYNOPSIS.
I.
Quantum ultima sententia judicis nostri,
misericordiae commendet opera. --II. Unde
collectarum consuetudo originem traxerit in Ecclesia.
CAP. I.
Et divinis praeceptis, dilectissimi, et apostolicis
didicimus institutis, omni homini inter vitae
hujus discrimina constituto, misericordiam Dei miserendo
esse quaerendam. Nam quae lapsos spes erigeret,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.