PL 54, col. 211
Sermones (Leo I), J. P. Migne
se coaptare primordiis, et licet conceptui spiritali
nulla sint terreni seminis mixta contagia, ad
suscipiendam tamen verae carnis substantiam solam
sumere de matre naturam? Hac missione, qua Deus
unitus est homini, Filius impar est Patri, non in eo
quod ex Patre, sed in eo quod est factus ex homine.
Aequalitatem enim, quam inviolabilem habet Deitas,
non corrupit humanitas; et Creatoris ad creaturam
descensio, credentium est ad aeterna provectio. Nam
quia, sicut ait Apostolus, in sapientia Dei non cognovit
mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stul itiam
praedicationis salvos facere credentes [(I Cor. I, 21)]
.
Mundo ergo, id est prudentibus mundi, sapientia sua
caecitas facta est, nec potuerunt per illam cognoscere
Deum, ad 86 cujus notitiam non nisi in sapientia
ejus acceditur. Et ideo quia mundus de vanitate
suorum dogmatum superbiebat, in eo constituit Dominus
salvandorum fidem, quod et indignum videretur
et stultum, ut deficientibus omnibus opinionum
praesumptionibus, sola Dei gratia revelaret quod
comprehendere humana intelligentia non valeret.
CAP. V.
Agnoscat igitur catholica fides in humilitate
Domini gloriam suam, et de salutis suae sacramentis
gaudeat Ecclesia, quae corpus est Christi:
quia nisi Verbum Dei caro fieret et habitaret in nobis,
nisi in communionem creaturae Creator ipse descenderet,
et vetustatem humanam ad novum principium
sua nativitate revocaret, regnaret mors ab Adam [(Rom. V, 14)]
usque in finem, et super omnes homines
condemnatio insolubilis permaneret, cum de sola
conditione nascendi, una cunctis esset causa pereundi.
Solus itaque inter filios hominum Dominus
Jesus innocens natus est, quia solus sine carnalis
concupiscentiae pollutione conceptus. Factus est homo
nostri generis, ut nos divinae naturae possimus esse
consortes. Originem quam sumpsit in utero virginis,
posuit in fonte baptismatis; dedit aquae, quod dedit
matri; virtus enim Altissimi et obumbratio Spiritus
sancti [(Luc. I, 35)] , quae fecit ut Maria pareret Salvatorem,
eadem facit ut regeneret unda credentem.
Quid autem sanandis aegris, illuminandis caecis, vivificandis
mortuis aptius fuit, quam ut superbiae vulnera
humilitatis remediis curarentur? Adam praecepta
Dei negligens, peccati induxit damnationem;
Jesus factus sub lege reddidit justitiae libertatem. Ille
diabolo obtemperans usque ad praevaricationem, meruit
ut in ipso omnes morerentur; hic Patri obediens