PL 54, col. 279
Sermones (Leo I), J. P. Migne
In inglese: Sermons 42
mare et omnia quae in eis sunt [(Psal. CXLV, 6)]
.
Ex quibus quidquid homini ad cibum potumque concessum
est, sanctum et mundum est in sui generis
qualitate. Quod si immoderata aviditate sumatur,
nimietas edaces et bibaces dedecorat, non cibi neque
poculi natura contaminat. Omnia enim, sicut Apostolus
ait, munda sunt mundis. Coinquinatis autem et
infidelibus nihil est mundum, sed coinquinata sunt eorum
mens et conscientia [(Ad Tit. I, 15)]
.
CAP. V.
Vos autem, dilectissimi, catholicae matris
sancta generatio, quos in schola veritatis Dei
Spiritus erudivit, libertatem vestram congrua ratione
moderamini, scientes quoniam bonum est etiam a
licitis abstinere, et cum castigatius vivendum est, ita
discernere cibos ut usus eorum semoveatur, non
natura damnetur. Nullo itaque vos contagio eorum
error attingat, qui sua maxime observantia polluuntur, servientes creaturae potius quam Creatori
[(Rom. I, 25)]
,
et luminaribus coeli stultam abstinentiam
devoventes: siquidem in honorem solis ac
lunae prima et secunda Sabbati jejunare delegerunt,
uno perversitatis suae 161 opere bis impii, bis profani,
qui jejunium suum et ad siderum cultum, et ad
resurrectionis Dominicae instituere contemptum. Resiliunt
enim a sacramento salutis humanae, et Christum
Dominum nostrum, in vera naturae nostrae carne
vere natum, vere passum, vere sepultum et vere suscitatum
esse non credunt. Et ob hoc diem nostrae
laetitiae, jejunii sui moerore condemnant. Cumque ad
tegendam infidelitatem suam nostris audeant interesse
conventibus, ita in sacramentorum communione