PL 54, col. 288

Sermones (Leo I), J. P. Migne

sibimet in unitatem studeant redire concordiae. Nemini
malum pro malo reddentes, et donantes invicem
vobis, sicut Christus donavit nobis [(Rom. XII, 17)]
, humanas
inimicitias pace delete; et si qui de subditis 170
vestris aut claustra custodiae, aut vincula meruerunt,
misericorditer relaxentur: ut qui quotidianae
indulgentiae remediis indigemus, non difficulter
peccatis ignoscamus alienis. Dicentes enim ad Dominum
Patrem nostrum: Dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [(Matth. VI,
12)]
, certissimum est quod cum aliorum delictis veniam
tribuimus, nobis divinam clementiam praeparamus.
Per Dominum nostrum Jesum Christum,
qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in
saecula saeculorum. Amen.
SERMO XLV [ Al. XLIV]. De Quadragesima VII.

SYNOPSIS.--I.
Omnes, sive justos, sive peccatores,
sive catechumenos, parare Domino viam debere per
Quadragesimam. --II. Misericordiae et veritati ad
imitationem Dei, fidei et charitati instandum Quadragesimae
tempore. --III. Christo impendi, quod pro
Christo praebetur. --IV. Omnium virtutum exercitio
incumbendum hoc tempore.
CAP. I.
Virtus, dilectissimi, et sapientia fidei Christianae,
amor Dei est, et amor proximi; neque ullo
caret pietatis officio, cui studium est colere Dominum,
et juvare conservum. Harum autem affectionum
duplex unitas omni quidem est tempore exercenda,
et proficienter augenda, sed nunc incrementis
amplioribus dilatanda, ut quadraginta dierum jejunium,

quod festi paschalis est praevium, interiorem
cordis auditum illius vocis instar moveat, qua
verbis Isaiae prophetae Joannes Baptista dicebat: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus
[(Isai.
XL, 3; Matth. III, 3)]
. Sive enim illam partem populi
cogitemus quae dudum certamina evangelici agonis
ingressa, per spiritalis stadii cursum indesinenter
tendit ad palmam; sive illam quae lethalium conscia
peccatorum, per reconciliationis auxilium festinat ad
veniam; sive illam quae sancti Spiritus regeneranda
baptismate, vetustate Adam exui, et Christi cupit
novitate vestiri, apte et utiliter omnibus dicitur. Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.
Quae
autem viae Domini, quaeve sint semitae, ejusdem praedicatoris
cohortatione discamus, qui divinae gratiae

opera et dona promittens, futurarum commutationum
reserabat effectus, addens sententiam prophetici
sermonis, 171 et dicens: Omnis vallis implebitur,
et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt
prava in directa, et aspera in vias planas [(Isa. XL,
4)]
. Vallis itaque mansuetudinem humilium, mons
et collis elationem indicat superborum. Sed quia,
sicut Veritas dicit, qui se humiliat, exaltabitur, et qui

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.