PL 54, col. 421

Sermones (Leo I), J. P. Migne

esse conterendum. --II. Tanto magis sapere interiorem
hominem, quanto magis exterior a sensuum illecebris
se continet. --III. Post indulgentiae tempora,
ad jejunia recurrendum, ut negligentia vel castigetur,
vel non obrepat. --IV. Per jejunium et bona opera
mundari hominem a peccatis.
CAP. I.
Inter omnia, dilectissimi, apostolicae
instituta doctrinae, quae ex divinae eruditionis fonte
manarunt, dubium non est, influente in Ecclesiae
principes Spiritu sancto, hanc primum ab eis observantiam
fuisse conceptam, ut sancti observatione
jejunii, omnium virtutum regulas inchoarent: quia
multum ad praecepta Dei exsequenda prodesset, si
Christiana militia contra incentiva omnia vitiorum
continentiae se sanctificatione muniret. Cum enim
per illecebram cibi irrepserit prima causa peccati,

quo salubriore Dei munere utitur redempta libertas,
quam ut noverit abstinere concessis, quae frenare se
nescivit a vetitis? Omnis quidem creatura Dei bona
est, et nihil est abjiciendum quod cum gratiarum actione
percipitur [(I Tim. IV, 4)]
; sed non ad hoc creati sumus
ut foeda et impudenti aviditate omnes mundi
copias expetamus, tamquam quod licet sumi non liceat
praetermitti.
CAP. II.
Laudetur Deus, qui hominum usui tam 320
multa donavit; sed AGNOSCAT rationalis animus
majores delicias menti datas esse quam carni. Et
cum audit sibi per Spiritum sanctum dici: Post concupiscentias
tuas non eas, et a voluntate tua avertere [(Eccli. XVIII, 30)]
,
intelligat sibi contra omnia quae
sensibus corporeis blandiuntur, temperantiae sectandam

esse virtutem, per quam, dum exterioris
hominis voluptas minuitur, sapientia interioris augetur.
Non enim idem vigor cordis est sub onere
cibi, qui sub levitate jejunii; nec eumdem sensum
potest satietas generare quem parcitas. QUIA CUM
caro concupiscens adversus spiritum spiritali cupiditate
superatur [(Galat. V, 17)] , libera obtinetur sanitas
et sana libertas: ut et caro mentis judicio et
mens Dei regatur auxilio.
CAP. III.
Ad hanc ergo utilitatem nos, dilectissimi,
praesens tempus invitat, ut a resurrectione Domini
usque ad adventum Spiritus sancti quinquaginta
diebus emensis, quos in laetitia praecipuae festivitatis
exegimus, ad jejuniorum remedia recurramus:
ne forte per occasionem licentiae blandioris aliquas

negligentiae culpas delectabilium usus inciderit.
Terra enim carnis nostrae, nisi assiduis fuerit subacta
culturis, cito de segni otio spinas tribulosque
producit, et partu degeneri dabit fructum non horreis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.