PL 54, col. 452
Sermones (Leo I), J. P. Migne
In inglese: Sermons 91
dignatus est, nec conceptu Virginis matris est sejunctus
a carne nec partu: sic humanitatem sibi
uniens, ut Deus incommutabiliter permaneret; sic
Deitatem homini impertiens, ut eum glorificatione
non consumeret, sed augeret. Qui enim factus est
forma servi, forma Dei esse non destitit, nec alter
cum altero, sed unus in utroque est: ut ex quo Verbum
caro factum est [(Joan. I, 14)]
, nullis dispensationum
varietatibus fides nostra turbetur; sed sive in
miraculis virtutum, sive in contumeliis passionum,
et Deum qui homo est, et hominem credamus esse
qui Deus est.
CAP. III.
Hanc confessionem, dilectissimi, toto
corde promentes, impia haereticorum commenta respuite,
ut jejunia vestra et eleemosynae nullius erroris
contagio polluantur; tunc enim et sacrificii
munda est oblatio, et misericordiae sancta largitio,
quando ii qui ista dependunt, quod operantur intelligunt.
Nam dicente Domino: Nisi manducaveritis
carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non
habebitis vitam in vobis [(Joan. VI, 54)]
, sic sacrae mensae
communicare debetis, ut nihil prorsus de veritate
corporis 357 Christi et sanguinis ambigatis.
Hoc enim ore sumitur quod fide creditur: et frustra
ab illis AMEN respondetur, a quibus contra id quod
accipitur, disputatur. Dicente autem propheta: Beatus
qui intelligit super egenum et pauperem [(Ps. XL,
1)]
, ille circa pauperes vestimentorum et ciborum
laudabilis distributor est, qui se Christum in indigentibus
et vestire novit et pascere: quoniam ipse