PL 54, col. 486
Sermones S. Leoni Magno attributi (Auctor incertus (Leo I)), J. P. Migne
quid cujusque formae sit ex operum qualitate sentimus.
Nec divina enim humanis praejudicant, nec
humana divinis: cum ita in idipsum utraque concurrant,
ut in eis nec proprietas absumatur, nec
persona geminetur. Quamvis ergo unus sit Dominus
Jesus Christus, et verae Deitatis veraeque humanitatis
in ipso una prorsus eademque persona sit,
neque hujus unitionis soliditas ulla possit divisione
sejungi; exaltationem tamen, qua illum exaltavit
Deus, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen,
ad eam intelligimus pertinere formam, quae
ditanda erat tantae glorificationis augmento. In forma
quippe Dei, aequalis erat Filius Patri, et inter genitorem
atque unigenitum nulla erat in essentia discretio,
nulla in majestate diversitas, nec per incarnationis
mysterium aliquid decesserat Verbo,
quod Dei Patris munere redderetur. Forma autem
servi, per quam impassibilis Deitas, sacramentum
magnae pietatis implevit, humana humilitas est, quae
gloria divinae potestatis evecta est in tantam unitatem,
ab ipso conceptu virginis Deitate et humanitate
connexa, ut nec sine homine divina, nec sine
Deo agerentur humana. Propter quod sicut Dominus
majestatis dicitur crucifixus, ita qui ex sempiternitate
aequalis est Deo, dicitur exaltatus. Nec
interest ex qua Christus substantia nominetur; cum
inseparabiliter manente unitate personae, idem sit
et totus hominis filius propter carnem, et totus Dei
Filius propter unam cum Patre Deitatem. Quidquid
ergo in tempore accepit Christus, secundum hominem
accepit, cui quae non habuit, conferuntur. Nam
secundum potentiam Verbi, indifferenter omnia
quae habet Pater, etiam Filius habet: et quae in
forma servi a Patre accepit, eadem in forma Patris
etiam ipse donavit.
CAP. XII.
Eam fidem, cum plurimi haereticorum
impugnarent, Nestorius, et Eutyches, diversa
quidem assertione, sed simili impietate conati sunt
irrumpere. Anathematizetur ergo Nestorius, qui
beatam Virginem 406 hominis tantummodo credidit
genitricem, ut aliam personam carnis, aliam
faceret Deitatis: cum ita intra virginea viscera Verbum
caro sit factum, ut per ineffabile sacramentum
uno conceptu unoque partu secundum veritatem atque
unionem utriusque naturae, eadem virgo et ancilla
Domini esset, et mater. Percellatur quoque
Eutyches eodem anathemate, qui negata humanae
carnis atque animae veritate, totum Dominum nostrum
Jesum Christum unius asseruit esse naturae,
tamquam Verbi Deitas ipsa se in carnem animamque
converterit. Quae mendacia tam sacrilega, per totum
mundum, sanctorum Patrum damnata sunt sententiis.
Fides autem catholica singularis atque vera,
justificans impium, et creans justum, ad humanitatis
suae tracta participem, in illo acquirit salutem in quo
solo homo invenerit innocentem. Eam fidem secundum
propheticam, evangelicam, apostolicam, et
salutaris symboli doctrinam, Nicaena Synodus instituit,
examen Chalcedonense confirmavit, orbis terrarum
celebrat atque veneratur. Eamdem, dilectissimi,
pio et laudabili amore defendite, immo fideliter
firmiterque retinete, ac constanter asserite. Quoniam,