PL 54, col. 513

Sermones S. Leoni Magno attributi (Auctor incertus (Leo I)), J. P. Migne

uti vocant, et Gelasiano, utriusque apostoli
natale eadem die designatur, nec sequenti die describitur
alia missa S. Pauli propria, ut in Gregoriano
primum deprehenditur. Hunc sermonem in plerisque
mss. exemplaribus mutilum, in solo antiquissimo
Vat. 3835 integrum invenire potuimus.
CAP. I.
Gemina hodiernae festivitatis, fratres
charissimi, renovantur gaudia, dum annua doctoris
mundi percolimus natalitia. Unde exsultantes in Domino,
et immensas ejus ineffabili majestati referentes
laudes, ingenti laetitia gratulemur. Et nimirum affluentissima
jucunditate laetari oportet: quia quoties
sanctorum memoria celebratur, nimio fidelium
mentes gaudio replentur, et spiritualibus admodum
profectibus illustrantur in id quod eorum praesentia
adesse non ambigitur. Convenientibus ergo nobis,
charissimi, huic sanctissimae aulae, eumdem in
medio nostrum egregium praedicatorem assistere, et
spirituali atque invisibili quodam modo pariter nobiscum

in hac ejus celeberrima solemnitate credimus
gratulari. Et ideo nulla debet, dilectissimi, quemquam
Christianorum ad occurrendum huic venerandae
Ecclesiae, ubi sanctum ejus quiescit corpus, desidia
irretire corporis. Praecipue autem cunctos
Romanae urbis et finitimis commorantes regionibus,
quantocius accelerare prae omnibus congruit. Quoniam
si universi de extremis mundi partibus neque
austeritatem acerrimi itineris, neque prolixitatis
terrae spatia metuentes, eo quo valent tempore apostolorum
devote se praesentari inhiant ad limina,
quid Romani cives excusationis proferre possunt
in eo quod praesentialiter assistentes dissimulant saltem
eorum occurrere festivitati, dum se eorumdem
apostolorum precibus, defensione tueri noscuntur et
ope?
445 CAP. II.
Hesterno quippe die quo ipsi
apostolorum principes martyrio sunt coronati, devotissimo
affectu in ecclesiam B. apostoli Petri properantes,

ejus celebravimus solemnitatem. Etenim
oportebat ut ejus qui principatum meruit adipisci
apostolatus, prius celebraretur festivitas. Hodie vero
doctoris gentium et mundi totius illuminatoris natalitia
colimus. Nam licet pariter ambo martyrii bravium
sumpserint, propter confluentis tamen populi frequentiam
in alium diem B. apostoli Pauli inerat
ratio solemnitatis transferendae, ut sicut in B. Petri
aula universa convenit multitudo, ita in ejus coapostoli
ecclesia eadem pariter annexa conflueret
populi congregatio, aequalisque omnibus inesset laetandi
devotio. Sed ecce plures aut desidiis aut
saecularibus dediti curis, ad hanc distulerunt praestantissimi
B. Pauli apostoli advenire aulam. Quapropter,
fratres charissimi, abjicienda est omnis
mundanae cogitationis cura, et temporalis lucri desideria
respuenda, eoque omnes quo valemus annisu
ad celebrandam sanctorum memoriam, maxime
beatorum Petri et Pauli apostolorum principum natalitia
concurrentes, in amborum ecclesias devote

pariter congregati conveniamus, ut sicut pares eos
honorum infulis divina illustravit dignatio, ita similes
humana habeat in solemnitatinus devotio.
CAP. III.
Hic enim beatissimus prius quidem
Saulus, et postmodum Paulus, prius, inquam, persecutor,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.