PL 57, col. 274
Homiliae (Maximus Taurinensis), J. P. Migne
adorari puerum, quem ipse nesciret? Quo torqueba
tur languore, cum pariter ejus et cunas in terris despiceret,
et stellam miraretur in coelo? Unigenitus
autem Altissimi sic humiliter ingressus est mundum,
ut indubitata divinitatis suae deferret indicia; natus
enim de femina est, sed natus ex virgine; jacebat
in praesepi, sed in sidere rutilabat, ut hominem illum,
Deumque esse et terrena mater, et signum coeleste
monstraret. Quibus vero radiis, quantove lumine
illam Domini stellam antiqua credimus tunc inter
astra fulsisse? Quantum in splendore praecessit, quae
tantum praeibat in munere; quae velut quidam totius
orbis oculus caligantis mundi veterem 67 novavit
aspectum? Ecce, fratres, ad quaerendum Regem
regum una Chaldaeos stella pertraxit; Judaicum vero
populum ad obedientiam Dei sui, nec ignea quondam
potuit columna convertere. Nec sane quemquam
moveat tanta haec perfidia Judaeorum, quod Christi
illos fidem suscipere, neque novi stella fulgoris, nec
parturiens virgo compulerit; qui nec tunc quidem
Deo credidere suo, cum illos per arentia deserta,
ipso comitante Deo, coelum pasceret, petra potaret.
Sed jam ad illud praecipuum Christi miraculum veniamus,
quo pro documento deitatis suae aquas vertit
in vinum. Invitatus itaque, ut legitur, Dominus
perrexit ad nuptias; sed, ut dignaretur hoc virginis
filius, nostrae eruditionis est ratio: ut, hoc docti exemplo,
legitimarum illum nuptiarum non negemus auctorem.
Vadit ergo ad nuptias Dei Filius, ut, quas
dudum potestate constituit, tunc praesentiae suae
benedictione sanctificet. Vadit ad nuptias veteris instituti,
novam sibi perpetuae virginitatis sponsam
gentium de conversatione facturus. Vadit ad nuptias,
quem nuptiae non crearunt. Vadit ad nuptias, non
utique ut conviviis delectetur, sed ut mirabilius
innotescat. Vadit ad nuptias, non sumpturus 68
pocula, sed daturus; nam cum defecisset nuptiantibus
vinum, ait illi beatissima Maria: Vinum non habent.
Cui velut indignans respondit Jesus: Quid