PL 57, col. 301

Homiliae (Maximus Taurinensis), J. P. Migne

exiguo, cujus tua non sum dignus calceamenta portare?
Tu inter peccatores ad baptismum venis, in cujus
ore dolus inventus non est [(Isai. LIII, 9; I Petr.
II, 22)] , et per quem totius mundi peccata tolluntur:
ac tantum te tuis subjicis creaturis, ut puteris oblivisci
quod Deus es. Ego quidem hominem video, sed
meum Dominum recognosco; humanum in te corpus
aspicio, sed coeleste intelligo sacramentum; neque
me haec species carnis assumptae a fide veritatis
abducit: tu es Domine, tu es, ipse qui me ad ista
misisti. Quomodo autem nunc ego astantem praesentemque
ignorare possum, quem dudum adhuc in utero
virginali, et intra materna viscera constitutum,
nec dudum ipse natus, agnovi? Cui Christus ait: Sine
modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam [(Matth. III, 15)]
.
Sine modo, inquit Dominus; hoc est,

vera sunt quidem, nec renuo ista quae memoras;
sed ministerium veni servitutis implere, ut eos,
quos peccatum subdit servituti, ad meam revocem
libertatem. Nec mireris, Joannes, si tuis me manibus
inclino; qui enim contentus nasci, contentus circumcidi,

103 De auctore hujus homiliae nulla est controversia, cum mire codices, et editores in Maximum conveniant.
Sola discrepantia est in tituli appositione. Codex Vatic. 1278, pag. 14, habet: Sermo S. Maximi in
die Quadragesimae; duo Vatic. Palat. 432, pag. 120, et 435, pag. 147, differunt inter se; in primo enim legitur Homilia III de Quadragesima;
in altero: Sermo S. Maximi in Quadragesima. In Augiensi XIV est: Homilia
V de Quadragesima; duo Casinenses, 103, pag. 221, et 106, pag. 373, Vallicellanus tom. II, pag. 219,
Lambacensis, Laurentianus I, Plut. XIV, pag. 141, et S. Joan. ad Carbonariam habent: Homilia de Quadragesima.
Taurinensis vero pro secundo sermone in Quadragesima refert: Item et de jejunio Quadragesimae sermo
II. Singularis est titulus codicis Lucensis 85: Sermo in capite jejunii, et in memoriam revocat perantiquam
Ecclesiae illius diei appellationem; scilicet: Feria quarta in capite jejunii. Ea usum fuisse concilium
Agatense habitum an. 506 docet canon relatus a Burcardo in cap. 26, lib. XIX Decret.: In capite Quadragesimae
omnes poenitentes, etc. Hic obiter observari poterit quam vetus fuerit consuetudo in Ecclesia incipiendi
jejunium feria quarta ante dominicam in Quadragesima appellatam. Nec silentio praeterire volumus ex tot
codicibus, quos vel nos ipsi lustravimus, vel ab aliis excerpta accepimus, duos tantum Belgicos, Martinensem
et Camberonensem habere inscriptum titulum: In die Cinerum. Verum eamdem exhiberi inscriptionem in
aliis vetustis manuscriptis monumentis probabile videtur, cum Damianus Ascendiensis celeber monachus
Benedictinus, cujus homiliarum S. Maximi collectio edita fuit Coloniae a Gymnico an. 1535, neque aliam
ipsa anteriorem noscimus, primam de Quadragesima homiliam posuit, designato ei titulo: In die Cinerum.
Hunc deinde secuti sunt editores reliqui, Galesinius pag. 107, Combefisius tom. II, pag. 49, Cumdius
tom. II, pag. 42, Raynaudus pag. 205, Margarinus Bibl. Max. tom. VI. Omnes homiliam hanc In die Cinerum
inscribunt. Optime animadvertit Remigius Ceillerius tom. XIV Histor. auctor. sacr. hac ex homilia
erni, tempore sancti Maximi eodem die Cinerum legi in Ecclesia consuevisse idem Evangelium ex cap. VI
S. Matthaei; quem ritum huc usque servatum videmus. Quare Franciscus Cajetanus Incontrius archiepiscopus
Florentinus pietate et doctrina clarissimus in egregio suo opere edit. Flor. 1762: Explicatio de
celeb. dierum festorum, pag. 56, initium hujus Maximi homiliae referens scripsit, in omnibus antiquissimis
codicibus Evangelium illud feriae quartae ante primam dominicam Quadragesimae affixum reperiri,
ex quo intelligi plane posse, eo die a fidelibus plerumque exordium jejunii quadragesimalis desumptum
fuisse.
ARGUMENTUM.--

Juxta Evangelium damnatur hypocrisis,
seu poenitentiae ostentatio. Jejunium enim debet
esse sanctum; tantoque magis gratum et acceptum
fieri potest apud Deum, quo clarioribus virtutibus
exornatur.
Quia nonnullorum est consuetudo, carissimi, advenientes
Quadragesimae dies devotiore jejunio

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.